Fundar 3296 Resultados para: Dominus
custodite præcepta mea et facite ea ego Dominus qui sanctifico vos (Liber Leviticus 20, 8)
vobis autem loquor possidete terram eorum quam dabo vobis in hereditatem terram fluentem lacte et melle ego Dominus Deus vester qui separavi vos a ceteris populis (Liber Leviticus 20, 24)
eritis sancti mihi quia sanctus ego sum Dominus et separavi vos a ceteris populis ut essetis mei (Liber Leviticus 20, 26)
dixit quoque Dominus ad Mosen loquere ad sacerdotes filios Aaron et dices eis ne contaminetur sacerdos in mortibus civium suorum (Liber Leviticus 21, 1)
et panes propositionis offert sit ergo sanctus quia et ego sanctus sum Dominus qui sanctifico vos (Liber Leviticus 21, 8)
nec egredietur de sanctis ne polluat sanctuarium Domini quia oleum sanctæ unctionis Dei sui super eum est ego Dominus (Liber Leviticus 21, 12)
ne commisceat stirpem generis sui vulgo gentis suæ quia ego Dominus qui sanctifico eum (Liber Leviticus 21, 15)
locutusque est Dominus ad Mosen dicens (Liber Leviticus 21, 16)
ita dumtaxat ut intra velum non ingrediatur nec accedat ad altare quia maculam habet et contaminare non debet sanctuarium meum ego Dominus qui sanctifico eos (Liber Leviticus 21, 23)
locutus quoque est Dominus ad Mosen dicens (Liber Leviticus 22, 1)
loquere ad Aaron et ad filios ejus ut caveant ab his quæ consecrata sunt filiorum Israël et non contaminent nomen sanctificatorum mihi quæ ipsi offerunt ego Dominus (Liber Leviticus 22, 2)
dic ad eos et ad posteros eorum omnis homo qui accesserit de stirpe vestra ad ea quæ consecrata sunt et quæ obtulerunt filii Israël Domino in quo est inmunditia peribit coram Domino ego sum Dominus (Liber Leviticus 22, 3)
