Fundar 3296 Resultados para: Dominus
ait illi dominus ejus euge bone serve et fidelis quia super pauca fuisti fidelis super multa te constituam intra in gaudium domini tui (Evangelium secundum Matthaeum 25, 21)
ait illi dominus ejus euge serve bone et fidelis quia super pauca fuisti fidelis supra multa te constituam intra in gaudium domini tui (Evangelium secundum Matthaeum 25, 23)
respondens autem dominus ejus dixit ei serve male et piger sciebas quia meto ubi non semino et congrego ubi non sparsi (Evangelium secundum Matthaeum 25, 26)
et dederunt eos in agrum figuli sicut constituit mihi Dominus (Evangelium secundum Matthaeum 27, 10)
non est hic surrexit enim sicut dixit venite videte locum ubi positus erat Dominus (Evangelium secundum Matthaeum 28, 6)
itaque dominus est Filius hominis etiam sabbati (Evangelium secundum Marcum 2, 28)
et non admisit eum sed ait illi vade in domum tuam ad tuos et adnuntia illis quanta tibi Dominus fecerit et misertus sit tui (Evangelium secundum Marcum 5, 19)
quid ergo faciet dominus vineæ veniet et perdet colonos et dabit vineam aliis (Evangelium secundum Marcum 12, 9)
Jesus autem respondit ei quia primum omnium mandatum est audi Israël Dominus Deus noster Deus unus est (Evangelium secundum Marcum 12, 29)
ipse enim David dicit in Spiritu Sancto dixit Dominus Domino meo sede a dextris meis donec ponam inimicos tuos scabillum pedum tuorum (Evangelium secundum Marcum 12, 36)
et nisi breviasset Dominus dies non fuisset salva omnis caro sed propter electos quos elegit breviavit dies (Evangelium secundum Marcum 13, 20)
vigilate ergo nescitis enim quando dominus domus veniat sero an media nocte an galli cantu an mane (Evangelium secundum Marcum 13, 35)
