Fundar 3296 Resultados para: Dominus
et dabit lignum agri fructum suum et terra dabit germen suum et erunt in terra sua absque timore et scient quia ego Dominus cum contrivero catenas jugi eorum et eruero eos de manu imperantium sibi (Prophetia Ezechielis 34, 27)
et scient quia ego Dominus Deus eorum cum eis et ipsi populus meus domus Israël ait Dominus Deus (Prophetia Ezechielis 34, 30)
vos autem greges mei greges pascuæ meæ homines estis et ego Dominus Deus vester dicit Dominus Deus (Prophetia Ezechielis 34, 31)
hæc dicit Dominus Deus ecce ego ad te mons Seir et extendam manum meam super te et dabo te desolatum atque desertum (Prophetia Ezechielis 35, 3)
urbes tuas demoliar et tu desertus eris et scies quia ego Dominus (Prophetia Ezechielis 35, 4)
propterea vivo ego dicit Dominus Deus quoniam sanguini tradam te et sanguis te persequetur et cum sanguinem oderis sanguis persequetur te (Prophetia Ezechielis 35, 6)
in solitudines sempiternas tradam te et civitates tuæ non habitabuntur et scietis quoniam ego Dominus (Prophetia Ezechielis 35, 9)
eo quod dixeris duæ gentes et duæ terræ meæ erunt et hereditate possidebo eas cum Dominus esset ibi (Prophetia Ezechielis 35, 10)
propterea vivo ego dicit Dominus Deus quia faciam juxta iram tuam et secundum zelum tuum quem fecisti odio habens eos et notus efficiar per eos cum te judicavero (Prophetia Ezechielis 35, 11)
et scies quia ego Dominus audivi universa obprobria tua quæ locutus es de montibus Israël dicens deserti nobis dati sunt ad devorandum (Prophetia Ezechielis 35, 12)
hæc dicit Dominus Deus lætante universa terra in solitudinem te redigam (Prophetia Ezechielis 35, 14)
sicuti gavisus es super hereditatem domus Israël eo quod fuerit dissipata sic faciam tibi dissipatus eris mons Seir et Idumea omnis et scient quia ego Dominus (Prophetia Ezechielis 35, 15)