Fundar 1140 Resultados para: Domino
tibi domino nostro præcepit Dominus ut terram sorte divideres filiis Israël et ut filiabus Salphaad fratris nostri dares possessionem debitam patri (Liber Numeri 36, 2)
respondit Moses filiis Israël et Domino præcipiente ait recte tribus filiorum Joseph locuta est (Liber Numeri 36, 5)
et hæc lex super filiabus Salphaad a Domino promulgata est nubant quibus volunt tantum ut suæ tribus hominibus (Liber Numeri 36, 6)
ut a Domino separatæ sunt feceruntque filiæ Salphaad ut fuerat imperatum (Liber Numeri 36, 10)
et nec sic quidem credidistis Domino Deo vestro (Liber Deuteronomii 1, 32)
et respondistis mihi peccavimus Domino ascendemus atque pugnabimus sicut præcepit Dominus Deus noster cumque instructi armis pergeretis in montem (Liber Deuteronomii 1, 41)
cumque reversi ploraretis coram Domino non audivit vos nec voci vestræ voluit adquiescere (Liber Deuteronomii 1, 45)
vos autem qui adheretis Domino Deo vestro vivitis universi usque in præsentem diem (Liber Deuteronomii 4, 4)
diem in quo stetisti coram Domino Deo tuo in Horeb quando Dominus locutus est mihi dicens congrega ad me populum ut audiat sermones meos et discat timere me omni tempore quo vivit in terra doceantque filios suos (Liber Deuteronomii 4, 10)
si genueritis filios ac nepotes et morati fueritis in terra deceptique feceritis vobis aliquam similitudinem patrantes malum coram Domino Deo vestro ut eum ad iracundiam provocetis (Liber Deuteronomii 4, 25)
eritque nostri misericors si custodierimus et fecerimus omnia præcepta ejus coram Domino Deo nostro sicut mandavit nobis (Liber Deuteronomii 6, 25)
quia populus sanctus es Domino Deo tuo te elegit Dominus Deus tuus ut sis ei populus peculiaris de cunctis populis qui sunt super terram (Liber Deuteronomii 7, 6)