Fundar 1901 Resultados para: Domini Dei
itaque factus est pavor Domini super omnia regna terrarum quæ erant per gyrum Juda nec audebant bellare contra Josaphat (Liber II Paralipomenon 17, 10)
dixitque Josaphat ad regem Israël consule obsecro inpræsentiarum sermonem Domini (Liber II Paralipomenon 18, 4)
dixitque Josaphat numquid non est hic prophetes Domini ut ab illo etiam requiramus (Liber II Paralipomenon 18, 6)
et ait rex Israël ad Josaphat est vir unus a quo possumus quærere Domini voluntatem sed ego odi eum quia non prophetat mihi bonum sed malum omni tempore est autem Micheas filius Jembla dixitque Josaphat ne loquaris rex hoc modo (Liber II Paralipomenon 18, 7)
dixitque rex iterum atque iterum te adiuro ut non mihi loquaris nisi quod verum est in nomine Domini (Liber II Paralipomenon 18, 15)
at ille idcirco ait audite verbum Domini vidi Dominum sedentem in solio suo et omnem exercitum cæli adsistentem ei a dextris et sinistris (Liber II Paralipomenon 18, 18)
accessit autem Sedecias filius Chanana et percussit Micheæ maxillam et ait per quam viam transivit spiritus Domini a me ut loqueretur tibi (Liber II Paralipomenon 18, 23)
cui occurrit Hieu filius Anani videns et ait ad eum impio præbes auxilium et his qui oderunt Dominum amicitia jungeris et idcirco iram quidem Domini merebaris (Liber II Paralipomenon 19, 2)
et præcipiens judicibus videte ait quid faciatis non enim hominis exercetis judicium sed Domini et quodcumque judicaveritis in vos redundabit (Liber II Paralipomenon 19, 6)
sit timor Domini vobiscum et cum diligentia cuncta facite non est enim apud Dominum Deum nostrum iniquitas nec personarum acceptio nec cupido munerum (Liber II Paralipomenon 19, 7)
in Hierusalem quoque constituit Josaphat Levitas et sacerdotes et principes familiarum ex Israël ut judicium et causam Domini judicarent habitatoribus ejus (Liber II Paralipomenon 19, 8)
cumque stetisset Josaphat in medio cœtu Judæ et Hierusalem in domo Domini ante atrium novum (Liber II Paralipomenon 20, 5)