Fundar 1901 Resultados para: Domini Dei
quia hæc dicit Dominus exercituum Deus Israël ad vasa quæ derelicta sunt in domum Domini et in domum regis Juda et Hierusalem (Liber Ieremiae 27, 21)
et factum est in anno illo in principio regni Sedeciæ regis Juda in anno quarto in mense quinto dixit ad me Ananias filius Azur propheta de Gabaon in domo Domini coram sacerdotibus et omni populo dicens (Liber Ieremiae 28, 1)
adhuc duo anni dierum et ego referri faciam ad locum istum omnia vasa Domini quæ tulit Nabuchodonosor rex Babylonis de loco isto et transtulit ea in Babylonem (Liber Ieremiae 28, 3)
et dixit Hieremias propheta ad Ananiam prophetam in oculis sacerdotum et in oculis omnis populi qui stabant in domo Domini (Liber Ieremiae 28, 5)
et ait Hieremias propheta amen sic faciat Dominus suscitet Dominus verba tua quæ prophetasti ut referantur vasa in domum Domini et omnis transmigratio de Babylone ad locum istum (Liber Ieremiae 28, 6)
et abiit Hieremias prophetes in viam suam et factum est verbum Domini ad Hieremiam postquam confregit Ananias propheta catenam de collo Hieremiæ prophetæ dicens (Liber Ieremiae 28, 12)
vos ergo audite verbum Domini omnis transmigratio quam emisi de Hierusalem in Babylonem (Liber Ieremiae 29, 20)
Dominus dedit te sacerdotem pro Jojadæ sacerdote ut sis dux in domo Domini super omnem virum arrepticium et prophetantem ut mittas eum in nervum et in carcerem (Liber Ieremiae 29, 26)
et factum est verbum Domini ad Hieremiam dicens (Liber Ieremiae 29, 30)
ecce turbo Domini furor egrediens procella ruens in capite impiorum conquiescet (Liber Ieremiae 30, 23)
audite verbum Domini gentes et adnuntiate insulis quæ procul sunt et dicite qui dispersit Israël congregabit eum et custodiet eum sicut pastor gregem suum (Liber Ieremiae 31, 10)
et venient et laudabunt in monte Sion et confluent ad bona Domini super frumento et vino et oleo et fetu pecorum et armentorum eritque anima eorum quasi hortus inriguus et ultra non esurient (Liber Ieremiae 31, 12)