Fundar 1901 Resultados para: Domini Dei
qui inscriptus es indiciis temporum et lenis iracundiam Domini conciliare cor patris ad filium et restituere tribus Jacob (Liber Ecclesiasticus 48, 10)
oblatio autem Domini in manibus ipsorum coram omni synagoga Israël et consummationem fungens in ara amplificare oblationem excelsi Regis (Liber Ecclesiasticus 50, 15)
et rogavit populus Dominum excelsum in prece usque dum perfectus est honor Domini et munus suum perfecerunt (Liber Ecclesiasticus 50, 21)
cognovit bos possessorem suum et asinus præsepe domini sui Israël non cognovit populus meus non intellexit (Liber Isaiae 1, 3)
audite verbum Domini principes Sodomorum percipite auribus legem Dei nostri populus Gomorræ (Liber Isaiae 1, 10)
quod si nolueritis et me provocaveritis ad iracundiam gladius devorabit vos quia os Domini locutum est (Liber Isaiae 1, 20)
et erit in novissimis diebus præparatus mons domus Domini in vertice montium et elevabitur super colles et fluent ad eum omnes gentes (Liber Isaiae 2, 2)
et ibunt populi multi et dicent venite et ascendamus ad montem Domini et ad domum Dei Jacob et docebit nos vias suas et ambulabimus in semitis ejus quia de Sion exibit lex et verbum Domini de Hierusalem (Liber Isaiae 2, 3)
domus Jacob venite et ambulemus in lumine Domini (Liber Isaiae 2, 5)
ingredere in petram abscondere fossa humo a facie timoris Domini et a gloria majestatis ejus (Liber Isaiae 2, 10)
quia dies Domini exercituum super omnem superbum et excelsum et super omnem arrogantem et humiliabitur (Liber Isaiae 2, 12)
et introibunt in speluncas petrarum et in voragines terræ a facie formidinis Domini et a gloria majestatis ejus cum surrexerit percutere terram (Liber Isaiae 2, 19)