Fundar 710 Resultados para: Domine Dominorum Agnus
obsecro Domine sit auris tua adtendens ad orationem servi tui et ad orationem servorum tuorum qui volunt timere nomen tuum et dirige servum tuum hodie et da ei misericordiam ante virum hunc ego enim eram pincerna regis (Liber Nehemiae 1, 11)
memento Domine mei pro Tobia et Sanaballat juxta opera eorum talia sed et Noadiæ prophetæ et ceterorum prophetarum qui terrebant me (Liber Nehemiae 6, 14)
tu ipse Domine solus tu fecisti cælum cælum cælorum et omnem exercitum eorum terram et universa quæ in ea sunt maria et omnia quæ in eis sunt et tu vivificas omnia hæc et exercitus cæli te adorat (Liber Nehemiae 9, 6)
tu ipse Domine Deus qui elegisti Abram et eduxisti eum de igne Chaldeorum et posuisti nomen ejus Abraham (Liber Nehemiae 9, 7)
recordare Domine Deus meus adversum eos qui polluunt sacerdotium jusque sacerdotale et leviticum (Liber Nehemiae 13, 29)
dicens justus es Domine et omnia judicia tua justa sunt et omnes viæ tuæ misericordia et veritas et judicium (Liber Thobis 3, 2)
et nunc Domine memor esto mei ne vindictam sumas de peccatis meis neque reminiscaris delicta mea vel parentum meorum (Liber Thobis 3, 3)
et nunc Domine magna judicia tua quia non egimus secundum præcepta tua et non ambulavimus sinceriter coram te (Liber Thobis 3, 5)
et nunc Domine secundum voluntatem tuam fac mecum et præcipe in pace recipi spiritum meum expedit enim mihi mori magis quam vivere (Liber Thobis 3, 6)
ad te Domine faciem meam converto ad te oculos meos converto (Liber Thobis 3, 14)
peto Domine ut de vinculo inproperii hujus absolvas me aut certe desuper terra eripias me (Liber Thobis 3, 15)
tu scis Domine quia numquam concupivi virum et mundam servavi animam meam ab omni concupiscentia (Liber Thobis 3, 16)