Fundar 8600 Resultados para: Dom
et iterum laudate omnes gentes Dominum et magnificate eum omnes populi (Epistula ad Romanos 15, 11)
obsecro igitur vos fratres per Dominum nostrum Jesum Christum et per caritatem Spiritus ut adiuvetis me in orationibus pro me ad Deum (Epistula ad Romanos 15, 30)
ut eam suscipiatis in Domino digne sanctis et adsistatis ei in quocumque negotio vestri indiguerit etenim ipsa quoque adstitit multis et mihi ipsi (Epistula ad Romanos 16, 2)
et domesticam eorum ecclesiam salutate Ephænetum dilectum mihi qui est primitivus Asiæ in Christo (Epistula ad Romanos 16, 5)
salutate Ampliatum dilectissimum mihi in Domino (Epistula ad Romanos 16, 8)
salutate eos qui sunt ex Aristoboli salutate Herodionem cognatum meum salutate eos qui sunt ex Narcissi qui sunt in Domino (Epistula ad Romanos 16, 11)
salutate Tryfenam et Tryfosam quæ laborant in Domino salutate Persidam carissimam quæ multum laboravit in Domino (Epistula ad Romanos 16, 12)
salutate Rufum electum in Domino et matrem ejus et meam (Epistula ad Romanos 16, 13)
hujusmodi enim Christo Domino nostro non serviunt sed suo ventri et per dulces sermones et benedictiones seducunt corda innocentium (Epistula ad Romanos 16, 18)
Deus autem pacis conteret Satanan sub pedibus vestris velociter gratia Domini nostri Jesu Christi vobiscum (Epistula ad Romanos 16, 20)
saluto vos ego Tertius qui scripsi epistulam in Domino (Epistula ad Romanos 16, 22)
ecclesiæ Dei quæ est Corinthi sanctificatis in Christo Jesu vocatis sanctis cum omnibus qui invocant nomen Domini nostri Jesu Christi in omni loco ipsorum et nostro (Epistula I ad Corinthios 1, 2)