Fundar 8600 Resultados para: Dom
Et dixerunt cum venissent ad regem Trade nobis Danielem, alioquin interficiemus te, et domum tuam. (Prophetia Danielis 14, 28)
Dixitque Angelus Domini ad Habacuc Fer prandium, quod habes, in Babylonem Danieli, qui est in lacu leonum. (Prophetia Danielis 14, 33)
Et dixit Habacuc Domine, Babylonem non vidi, et lacum nescio. (Prophetia Danielis 14, 34)
Et apprehendit eum Angelus Domini in vertice eius, et portavit eum capillo capitis sui, posuitque eum in Babylone supra lacum in impetu spiritus sui. (Prophetia Danielis 14, 35)
Surgensque Daniel comedit. Porro Angelus Domini restituit Habacuc confestim in loco suo. (Prophetia Danielis 14, 38)
Et exclamavit voce magna rex, dicens Magnus es Domine Deus Danielis. Et extraxit eum de lacu leonum. (Prophetia Danielis 14, 40)
verbum Domini quod factum est ad Osee filium Beeri in diebus Oziæ Joatham Ahaz Ezechiæ regum Juda et in diebus Hieroboam filii Joas regis Israël (Prophetia Osee 1, 1)
principium loquendi Dominum in Osee et dixit Dominus ad Osee vade sume tibi uxorem fornicationum et filios fornicationum quia fornicans fornicabitur terra a Domino (Prophetia Osee 1, 2)
et dixit Dominus ad eum voca nomen ejus Hiezraël quoniam adhuc modicum et visitabo sanguinem Hiezraël super domum Hieu et quiescere faciam regnum domus Israël (Prophetia Osee 1, 4)
et concepit adhuc et peperit filiam et dixit ei voca nomen ejus Absque misericordia quia non addam ultra misereri domui Israël sed oblivione obliviscar eorum (Prophetia Osee 1, 6)
et domui Juda miserebor et salvabo eos in Domino Deo suo et non salvabo eos in arcu et gladio et in bello et in equis et in equitibus (Prophetia Osee 1, 7)
et visitabo super eam dies Baalim quibus accendebat incensum et ornabatur inaure sua et monili suo et ibat post amatores suos et mei obliviscebatur dicit Dominus (Prophetia Osee 2, 13)