Fundar 8600 Resultados para: Dom
propterea hæc dicit Dominus Deus ecce ego extendam manum meam super Palestinos et interficiam interfectores et perdam reliquias maritimæ regionis (Prophetia Ezechielis 25, 16)
faciamque in eis ultiones magnas arguens in furore et scient quia ego Dominus cum dedero vindictam meam super eos (Prophetia Ezechielis 25, 17)
et factum est in undecimo anno prima mensis factus est sermo Domini ad me dicens (Prophetia Ezechielis 26, 1)
propterea hæc dicit Dominus Deus ecce ego super te Tyre et ascendere faciam ad te gentes multas sicut ascendit mare fluctuans (Prophetia Ezechielis 26, 3)
siccatio sagenarum erit in medio maris quia ego locutus sum ait Dominus Deus et erit in direptionem gentibus (Prophetia Ezechielis 26, 5)
filiæ quoque ejus quæ sunt in agro gladio interficientur et scient quia ego Dominus (Prophetia Ezechielis 26, 6)
quia hæc dicit Dominus Deus ecce ego adducam ad Tyrum Nabuchodonosor regem Babylonis ab aquilone regem regum cum equis et curribus et equitibus et cœtu populoque magno (Prophetia Ezechielis 26, 7)
vastabunt opes tuas diripient negotiationes tuas et destruent muros tuos et domos tuas præclaras subvertent et lapides tuos et ligna tua et pulverem tuum in medio aquarum ponent (Prophetia Ezechielis 26, 12)
et dabo te in limpidissimam petram siccatio sagenarum eris nec ædificaberis ultra quia ego locutus sum dicit Dominus Deus (Prophetia Ezechielis 26, 14)
hæc dicit Dominus Deus Tyro numquid non a sonitu ruinæ tuæ et gemitu interfectorum tuorum cum occisi fuerint in medio tui commovebuntur insulæ (Prophetia Ezechielis 26, 15)
quia hæc dicit Dominus Deus cum dedero te urbem desolatam sicut civitates quæ non habitantur et adduxero super te abyssum et operuerint te aquæ multæ (Prophetia Ezechielis 26, 19)
in nihilum redigam te et non eris et requisita non invenieris ultra in sempiternum dicit Dominus Deus (Prophetia Ezechielis 26, 21)