Fundar 8600 Resultados para: Dom
et ascendit gloria Domini de medio civitatis stetitque super montem qui est ad orientem urbis (Prophetia Ezechielis 11, 23)
et locutus sum ad transmigrationem omnia verba Domini quæ ostenderat mihi (Prophetia Ezechielis 11, 25)
et factus est sermo Domini ad me dicens (Prophetia Ezechielis 12, 1)
fili hominis in medio domus exasperantis tu habitas qui oculos habent ad videndum et non vident et aures ad audiendum et non audiunt quia domus exasperans est (Prophetia Ezechielis 12, 2)
tu ergo fili hominis fac tibi vasa transmigrationis et transmigrabis per diem coram eis transmigrabis autem de loco tuo ad locum alterum in conspectu eorum si forte aspiciant quia domus exasperans est (Prophetia Ezechielis 12, 3)
in conspectu eorum in umeris portaberis in caligine effereris faciem tuam velabis et non videbis terram quia portentum dedi te domui Israël (Prophetia Ezechielis 12, 6)
et factus est sermo Domini ad me mane dicens (Prophetia Ezechielis 12, 8)
fili hominis numquid non dixerunt ad te domus Israël domus exasperans quid tu facis (Prophetia Ezechielis 12, 9)
dic ad eos hæc dicit Dominus Deus super ducem onus istud qui est in Hierusalem et super omnem domum Israël quæ est in medio eorum (Prophetia Ezechielis 12, 10)
et scient quia ego Dominus quando dispersero illos in gentibus et disseminavero eos in terris (Prophetia Ezechielis 12, 15)
et relinquam ex eis viros paucos a gladio et fame et pestilentia ut narrent omnia scelera eorum in gentibus ad quas ingredientur et scient quia ego Dominus (Prophetia Ezechielis 12, 16)
et factus est sermo Domini ad me dicens (Prophetia Ezechielis 12, 17)