Fundar 8600 Resultados para: Dom
adhuc duo anni dierum et ego referri faciam ad locum istum omnia vasa Domini quæ tulit Nabuchodonosor rex Babylonis de loco isto et transtulit ea in Babylonem (Liber Ieremiae 28, 3)
et Jechoniam filium Joachim regem Juda et omnem transmigrationem Judæ qui ingressi sunt in Babylonem ego convertam ad locum istum ait Dominus conteram enim jugum regis Babylonis (Liber Ieremiae 28, 4)
et dixit Hieremias propheta ad Ananiam prophetam in oculis sacerdotum et in oculis omnis populi qui stabant in domo Domini (Liber Ieremiae 28, 5)
et ait Hieremias propheta amen sic faciat Dominus suscitet Dominus verba tua quæ prophetasti ut referantur vasa in domum Domini et omnis transmigratio de Babylone ad locum istum (Liber Ieremiae 28, 6)
propheta qui vaticinatus est pacem cum venerit verbum ejus scietur propheta quem misit Dominus in veritate (Liber Ieremiae 28, 9)
et ait Ananias in conspectu omnis populi dicens hæc dicit Dominus sic confringam jugum Nabuchodonosor regis Babylonis post duos annos dierum de collo omnium gentium (Liber Ieremiae 28, 11)
et abiit Hieremias prophetes in viam suam et factum est verbum Domini ad Hieremiam postquam confregit Ananias propheta catenam de collo Hieremiæ prophetæ dicens (Liber Ieremiae 28, 12)
vade et dices Ananiæ hæc dicit Dominus catenas ligneas contrivisti et facies pro eis catenas ferreas (Liber Ieremiae 28, 13)
quia hæc dicit Dominus exercituum Deus Israël jugum ferreum posui super collum cunctarum gentium istarum ut serviant Nabuchodonosor regi Babylonis et servient ei insuper et bestias terræ dedi ei (Liber Ieremiae 28, 14)
et dixit Hieremias propheta ad Ananiam prophetam audi Anania non misit te Dominus et tu confidere fecisti populum istum in mendacio (Liber Ieremiae 28, 15)
idcirco hæc dicit Dominus ecce emittam te a facie terræ hoc anno morieris adversum Dominum enim locutus es (Liber Ieremiae 28, 16)
postquam egressus est Jechonias rex et domina et eunuchi et principes Juda et Hierusalem et faber et inclusor de Hierusalem (Liber Ieremiae 29, 2)