Fundar 8600 Resultados para: Dom
et videbunt gentes justum tuum et cuncti reges inclitum tuum et vocabitur tibi nomen novum quod os Domini nominabit (Liber Isaiae 62, 2)
et eris corona gloriæ in manu Domini et diadema regni in manu Dei tui (Liber Isaiae 62, 3)
non vocaberis ultra Derelicta et terra tua non vocabitur amplius Desolata sed vocaberis Voluntas mea in ea et terra tua Inhabitata quia conplacuit Domino in te et terra tua inhabitabitur (Liber Isaiae 62, 4)
super muros tuos Hierusalem constitui custodes tota die et tota nocte perpetuo non tacebunt qui reminiscimini Domini ne taceatis (Liber Isaiae 62, 6)
juravit Dominus in dextera sua et in brachio fortitudinis suæ si dedero triticum tuum ultra cibum inimicis tuis et si biberint filii alieni vinum tuum in quo laborasti (Liber Isaiae 62, 8)
quia qui congregabunt illud comedent et laudabunt Dominum et qui conportant illud bibent in atriis sanctis meis (Liber Isaiae 62, 9)
ecce Dominus auditum fecit in extremis terræ dicite filiæ Sion ecce salvator tuus venit ecce merces ejus cum eo et opus ejus coram illo (Liber Isaiae 62, 11)
et vocabunt eos Populus sanctus Redempti a Domino tu autem vocaberis Quæsita civitas et non Derelicta (Liber Isaiae 62, 12)
quis est iste qui venit de Edom tinctis vestibus de Bosra iste formonsus in stola sua gradiens in multitudine fortitudinis suæ ego qui loquor justitiam et propugnator sum ad salvandum (Liber Isaiae 63, 1)
miserationum Domini recordabor laudem Domini super omnibus quæ reddidit nobis Dominus et super multitudinem bonorum domui Israël quæ largitus est eis secundum indulgentiam suam et secundum multitudinem misericordiarum suarum (Liber Isaiae 63, 7)
quasi animal in campo descendens spiritus Domini ductor ejus fuit sic adduxisti populum tuum ut faceres tibi nomen gloriæ (Liber Isaiae 63, 14)
tu enim pater noster et Abraham nescivit nos et Israël ignoravit nos tu Domine pater noster redemptor noster a sæculo nomen tuum (Liber Isaiae 63, 16)