Fundar 8600 Resultados para: Dom
locutusque est Dominus ad Mosen dicens (Liber Exodus 6, 10)
respondit Moses coram Domino ecce filii Israël non me audiunt et quomodo audiet me Pharao præsertim cum sim incircumcisus labiis (Liber Exodus 6, 12)
locutus est Dominus ad Mosen et Aaron et dedit mandatum ad filios Israël et ad Pharao regem Ægypti ut educerent filios Israël de terra Ægypti (Liber Exodus 6, 13)
isti sunt principes domorum per familias suas filii Ruben primogeniti Israhelis Enoch et Phallu Æsrom et Charmi (Liber Exodus 6, 14)
iste est Aaron et Moses quibus præcepit Dominus ut educerent filios Israël de terra Ægypti per turmas suas (Liber Exodus 6, 26)
in die qua locutus est Dominus ad Mosen in terra Ægypti (Liber Exodus 6, 28)
et locutus est Dominus ad Mosen dicens ego Dominus loquere ad Pharao regem Ægypti omnia quæ ego loquor tibi (Liber Exodus 6, 29)
et ait Moses coram Domino en incircumcisus labiis sum quomodo audiet me Pharao (Liber Exodus 6, 30)
dixitque Dominus ad Mosen ecce constitui te Deum Pharaonis Aaron frater tuus erit propheta tuus (Liber Exodus 7, 1)
et scient Ægyptii quod ego sim Dominus qui extenderim manum meam super Ægyptum et eduxerim filios Israël de medio eorum (Liber Exodus 7, 5)
fecit itaque Moses et Aaron sicut præceperat Dominus ita egerunt (Liber Exodus 7, 6)
dixitque Dominus ad Mosen et Aaron (Liber Exodus 7, 8)