Fundar 8600 Resultados para: Dom
venit ergo Naaman cum equis et curribus et stetit ad ostium domus Helisei (Liber II Regum 5, 9)
iratus Naaman recedebat dicens putabam quod egrederetur ad me et stans invocaret nomen Domini Dei sui et tangeret manu sua locum lepræ et curaret me (Liber II Regum 5, 11)
at ille respondit vivit Dominus ante quem sto quia non accipiam cumque vim faceret penitus non adquievit (Liber II Regum 5, 16)
dixitque Naaman ut vis sed obsecro concede mihi servo tuo ut tollam onus duorum burdonum de terra non enim faciet ultra servus tuus holocaustum aut victimam diis alienis nisi Domino (Liber II Regum 5, 17)
hoc autem solum est de quo depreceris Dominum pro servo tuo quando ingreditur dominus meus templum Remmon ut adoret et illo innitente super manum meam si adoravero in templo Remmon adorante me in eodem loco ut ignoscat mihi Dominus servo tuo pro hac re (Liber II Regum 5, 18)
dixitque Giezi puer viri Dei pepercit dominus meus Naaman Syro isti ut non acciperet ab eo quæ adtulit vivit Dominus quia curram post eum et accipiam ab eo aliquid (Liber II Regum 5, 20)
et ille ait recte dominus meus misit me dicens modo venerunt ad me duo adulescentes de monte Ephraim ex filiis prophetarum da eis talentum argenti et vestes mutatorias duplices (Liber II Regum 5, 22)
cumque venisset jam vesperi tulit de manu eorum et reposuit in domo dimisitque viros et abierunt (Liber II Regum 5, 24)
ipse autem ingressus stetit coram domino suo et dixit Heliseus unde venis Giezi qui respondit non ivit servus tuus quoquam (Liber II Regum 5, 25)
accidit autem ut cum unus materiem succidisset caderet ferrum securis in aquam exclamavitque ille et ait eheu eheu eheu domine mi et hoc ipsum mutuo acceperam (Liber II Regum 6, 5)
dixitque unus servorum ejus nequaquam domine mi rex sed Heliseus propheta qui est in Israël indicat regi Israël omnia verba quæcumque locutus fueris in conclavi tuo (Liber II Regum 6, 12)
consurgens autem diluculo minister viri Dei egressus est viditque exercitum in circuitu civitatis et equos et currus nuntiavitque ei dicens eheu eheu domine mi quid faciemus (Liber II Regum 6, 15)