Mosaico decorativo

Fundar 8600 Resultados para: Dom

  • dixit autem mulier cujus filius erat vivus ad regem commota sunt quippe viscera ejus super filio suo obsecro domine date illi infantem vivum et nolite interficere eum contra illa dicebat nec mihi nec tibi sit dividatur (Liber I Regum 3, 26)

  • et Ahisar præpositus domus et Adoniram filius Abda super tributa (Liber I Regum 4, 6)

  • habebat autem Salomon duodecim præfectos super omnem Israël qui præbebant annonam regi et domui ejus per singulos enim menses in anno singuli necessaria ministrabant (Liber I Regum 4, 7)

  • tu scis voluntatem David patris mei et quia non potuerit ædificare domum nomini Domini Dei sui propter bella inminentia per circuitum donec daret Dominus eos sub vestigio pedum ejus (Liber I Regum 5, 3)

  • quam ob rem cogito ædificare templum nomini Domini Dei mei sicut locutus est Dominus David patri meo dicens filius tuus quem dabo pro te super solium tuum ipse ædificabit domum nomini meo (Liber I Regum 5, 5)

  • cum ergo audisset Hiram verba Salomonis lætatus est valde et ait benedictus Dominus hodie qui dedit David filium sapientissimum super populum hunc plurimum (Liber I Regum 5, 7)

  • servi mei deponent ea de Libano ad mare et ego conponam ea in ratibus in mari usque ad locum quem significaveris mihi et adplicabo ea ibi et tu tolles ea præbebisque necessaria mihi ut detur cibus domui meæ (Liber I Regum 5, 9)

  • Salomon autem præbebat Hiram viginti milia chororum tritici in cibum domui ejus et viginti choros purissimi olei hæc tribuebat Salomon Hiram per annos singulos (Liber I Regum 5, 11)

  • dedit quoque Dominus sapientiam Salomoni sicut locutus est ei et erat pax inter Hiram et Salomonem et percusserunt fœdus ambo (Liber I Regum 5, 12)

  • mittebatque eos in Libanum decem milia per menses singulos vicissim ita ut duobus mensibus essent in domibus suis et Adoniram erat super hujuscemodi indictione (Liber I Regum 5, 14)

  • quos dolaverunt cementarii Salomonis et cementarii Hiram porro Biblii præparaverunt ligna et lapides ad ædificandam domum (Liber I Regum 5, 18)

  • factum est igitur quadringentesimo et octogesimo anno egressionis filiorum Israël de terra Ægypti in anno quarto mense zio ipse est mensis secundus regis Salomonis super Israël ædificare cœpit domum Domino (Liber I Regum 6, 1)


"Diga ao Senhor: Faça em mim segundo a Tua vontade, mas antes de mandar-me o sofrimento, dê-me forças para que eu possa sofrer com amor.". São Padre Pio de Pietrelcina