Fundar 8600 Resultados para: Dom
habes autem tecum Sadoc et Abiathar sacerdotes et omne verbum quodcumque audieris de domo regis indicabis Sadoc et Abiathar sacerdotibus (Liber II Samuelis 15, 35)
et dixit rex Sibæ quid sibi volunt hæc responditque Siba asini domestici regis ut sedeant et panes et palatæ ad vescendum pueris tuis vinum autem ut bibat si quis defecerit in deserto (Liber II Samuelis 16, 2)
et ait rex ubi est filius domini tui responditque Siba regi remansit in Hierusalem dicens hodie restituet mihi domus Israël regnum patris mei (Liber II Samuelis 16, 3)
et ait rex Sibæ tua sint omnia quæ fuerunt Mifiboseth dixitque Siba adoro inveniam gratiam coram te domine mi rex (Liber II Samuelis 16, 4)
venit ergo rex David usque Baurim et ecce egrediebatur inde vir de cognatione domus Saul nomine Semei filius Gera procedebat egrediens et maledicebat (Liber II Samuelis 16, 5)
reddidit tibi Dominus universum sanguinem domus Saul quoniam invasisti regnum pro eo et dedit Dominus regnum in manu Absalom filii tui et ecce premunt te mala tua quoniam vir sanguinum es (Liber II Samuelis 16, 8)
dixit autem Abisai filius Sarviæ regi quare maledicit canis hic moriturus domino meo regi vadam et amputabo caput ejus (Liber II Samuelis 16, 9)
et ait rex quid mihi et vobis filii Sarviæ dimittite eum maledicat Dominus enim præcepit ei ut malediceret David et quis est qui audeat dicere quare sic fecerit (Liber II Samuelis 16, 10)
et ait rex Abisai et universis servis suis ecce filius meus qui egressus est de utero meo quærit animam meam quanto magis nunc filius Jemini dimittite eum ut maledicat juxta præceptum Domini (Liber II Samuelis 16, 11)
si forte respiciat Dominus adflictionem meam et reddat mihi bonum pro maledictione hac hodierna (Liber II Samuelis 16, 12)
responditque Husai ad Absalom nequaquam quia illius ero quem elegit Dominus et omnis hic populus et universus Israël et cum eo manebo (Liber II Samuelis 16, 18)
et ait Ahitofel ad Absalom ingredere ad concubinas patris tui quas dimisit ad custodiendam domum ut cum audierit omnis Israël quod fœdaveris patrem tuum roborentur manus eorum tecum (Liber II Samuelis 16, 21)