Mosaico decorativo

Fundar 8600 Resultados para: Dom

  • itaque hæc dicit Dominus ecce ego suscitabo super te malum de domo tua et tollam uxores tuas in oculis tuis et dabo proximo tuo et dormiet cum uxoribus tuis in oculis solis hujus (Liber II Samuelis 12, 11)

  • et dixit David ad Nathan peccavi Domino dixitque Nathan ad David Dominus quoque transtulit peccatum tuum non morieris (Liber II Samuelis 12, 13)

  • verumtamen quoniam blasphemare fecisti inimicos Domini propter verbum hoc filius qui natus est tibi morte morietur (Liber II Samuelis 12, 14)

  • et reversus est Nathan domum suam percussitque Dominus parvulum quem pepererat uxor Uriæ David et desperatus est (Liber II Samuelis 12, 15)

  • deprecatusque est David Dominum pro parvulo et jejunavit David jejunio et ingressus seorsum jacuit super terram (Liber II Samuelis 12, 16)

  • venerunt autem seniores domus ejus cogentes eum ut surgeret de terra qui noluit neque comedit cum eis cibum (Liber II Samuelis 12, 17)

  • surrexit igitur David de terra et lotus unctusque est cumque mutasset vestem ingressus est domum Domini et adoravit et venit in domum suam petivitque ut ponerent ei panem et comedit (Liber II Samuelis 12, 20)

  • qui ait propter infantem dum adhuc viveret jejunavi et flevi dicebam enim quis scit si forte donet eum mihi Dominus et vivet infans (Liber II Samuelis 12, 22)

  • et consolatus est David Bethsabee uxorem suam ingressusque ad eam dormivit cum ea quæ genuit filium et vocavit nomen ejus Salomon et Dominus dilexit eum (Liber II Samuelis 12, 24)

  • misitque in manu Nathan prophetæ et vocavit nomen ejus Amabilis Domino eo quod diligeret eum Dominus (Liber II Samuelis 12, 25)

  • misit ergo David ad Thamar domum dicens veni in domum Amnon fratris tui et fac ei pulmentum (Liber II Samuelis 13, 7)

  • venitque Thamar in domum Amnon fratris sui ille autem jacebat quæ tollens farinam commiscuit et liquefaciens in oculis ejus coxit sorbitiunculas (Liber II Samuelis 13, 8)


"A prática das bem-aventuranças não requer atos de heroísmo, mas a aceitação simples e humilde das provações." São Padre Pio de Pietrelcina