Mosaico decorativo

Fundar 8600 Resultados para: Dom

  • consuluit autem David Dominum qui respondit non ascendas sed gyra post tergum eorum et venies ad eos ex adverso pirorum (Liber II Samuelis 5, 23)

  • et cum audieris sonitum gradientis in cacumine pirorum tunc inibis prœlium quia tunc egredietur Dominus ante faciem tuam ut percutiat castra Philisthim (Liber II Samuelis 5, 24)

  • fecit itaque David sicut ei præceperat Dominus et percussit Philisthim de Gabee usque dum venias Gezer (Liber II Samuelis 5, 25)

  • surrexitque et abiit et universus populus qui erat cum eo de viris Juda ut adducerent arcam Dei super quam invocatum est nomen Domini exercituum sedentis in cherubin super eam (Liber II Samuelis 6, 2)

  • et inposuerunt arcam Domini super plaustrum novum tuleruntque eam de domo Abinadab qui erat in Gabaa Oza autem et Hajo filii Abinadab minabant plaustrum novum (Liber II Samuelis 6, 3)

  • cumque tulissent eam de domo Abinadab qui erat in Gabaa custodiens arcam Dei Hajo præcedebat arcam (Liber II Samuelis 6, 4)

  • David autem et omnis Israël ludebant coram Domino in omnibus lignis fabrefactis et citharis et lyris et tympanis et sistris et cymbalis (Liber II Samuelis 6, 5)

  • iratusque est indignatione Dominus contra Ozam et percussit eum super temeritate qui mortuus est ibi juxta arcam Dei (Liber II Samuelis 6, 7)

  • contristatus autem est David eo quod percussisset Dominus Ozam et vocatum est nomen loci illius Percussio Oza usque in diem hanc (Liber II Samuelis 6, 8)

  • et extimuit David Dominum in die illa dicens quomodo ingredietur ad me arca Domini (Liber II Samuelis 6, 9)

  • et noluit devertere ad se arcam Domini in civitate David sed devertit eam in domo Obededom Getthei (Liber II Samuelis 6, 10)

  • et habitavit arca Domini in domo Obededom Getthei tribus mensibus et benedixit Dominus Obededom et omnem domum ejus (Liber II Samuelis 6, 11)


"O Santo Rosário é a arma daqueles que querem vencer todas as batalhas." São Padre Pio de Pietrelcina