Fundar 8600 Resultados para: Dom
et scrutatus es omnem supellectilem meam quid invenisti de cuncta substantia domus tuæ pone hic coram fratribus meis et fratribus tuis et judicent inter me et te (Liber Genesis 31, 37)
sic per viginti annos in domo tua servivi tibi quattuordecim pro filiabus et sex pro gregibus tuis inmutasti quoque mercedem meam decem vicibus (Liber Genesis 31, 41)
intueatur Dominus et judicet inter nos quando recesserimus a nobis (Liber Genesis 31, 49)
misit autem et nuntios ante se ad Esau fratrem suum in terram Seir regionis Edom (Liber Genesis 32, 3)
præcepitque eis dicens sic loquimini domino meo Esau hæc dicit frater tuus Jacob apud Laban peregrinatus sum et fui usque in præsentem diem (Liber Genesis 32, 4)
habeo boves et asinos oves et servos atque ancillas mittoque nunc legationem ad dominum meum ut inveniam gratiam in conspectu tuo (Liber Genesis 32, 5)
dixitque Jacob Deus patris mei Abraham et Deus patris mei Isaac Domine qui dixisti mihi revertere in terram tuam et in locum nativitatis tuæ et benefaciam tibi (Liber Genesis 32, 9)
respondebis servi tui Jacob munera misit domino meo Esau ipse quoque post nos venit (Liber Genesis 32, 18)
quænam sunt inquit istæ turmæ quas obvias habui respondit ut invenirem gratiam coram domino meo (Liber Genesis 33, 8)
dixit Jacob nosti domine mi quod parvulos habeam teneros et oves ac boves fetas mecum quas si plus in ambulando fecero laborare morientur una die cuncti greges (Liber Genesis 33, 13)
præcedat dominus meus ante servum suum et ego sequar paulatim vestigia ejus sicut videro posse parvulos meos donec veniam ad dominum meum in Seir (Liber Genesis 33, 14)
respondit Esau oro te ut de populo qui mecum est saltem socii remaneant viæ tuæ non est inquit necesse hoc uno indigeo ut inveniam gratiam in conspectu domini mei (Liber Genesis 33, 15)