Fundar 8600 Resultados para: Dom
dixitque ei Gedeon obsecro Domine si Dominus nobiscum est cur adprehenderunt nos hæc omnia ubi sunt mirabilia ejus quæ narraverunt patres nostri atque dixerunt de Ægypto eduxit nos Dominus nunc autem dereliquit nos et tradidit in manibus Madian (Liber Iudicum 6, 13)
respexitque ad eum Dominus et ait vade in hac fortitudine tua et liberabis Israël de manu Madian scito quod miserim te (Liber Iudicum 6, 14)
qui respondens ait obsecro Domine mi in quo liberabo Israël ecce familia mea infima est in Manasse et ego minimus in domo patris mei (Liber Iudicum 6, 15)
dixitque ei Dominus ego ero tecum et percuties Madian quasi unum virum (Liber Iudicum 6, 16)
cui dixit angelus Domini tolle carnes et panes azymos et pone super petram illam et jus desuper funde cumque fecisset ita (Liber Iudicum 6, 20)
extendit angelus Domini summitatem virgæ quam tenebat in manu et tetigit carnes et azymos panes ascenditque ignis de petra et carnes azymosque consumpsit angelus autem Domini evanuit ex oculis ejus (Liber Iudicum 6, 21)
vidensque Gedeon quod esset angelus Domini ait heu mihi Domine Deus quia vidi angelum Domini facie ad faciem (Liber Iudicum 6, 22)
dixitque ei Dominus pax tecum ne timeas non morieris (Liber Iudicum 6, 23)
ædificavit ergo ibi Gedeon altare Domino vocavitque illud Domini pax usque in præsentem diem cum adhuc esset in Ephra quæ est familiæ Ezri (Liber Iudicum 6, 24)
nocte illa dixit Dominus ad eum tolle taurum patris tui et alterum taurum annorum septem destruesque aram Baal quæ est patris tui et nemus quod circa aram est succide (Liber Iudicum 6, 25)
et ædificabis altare Domino Deo tuo in summitate petræ hujus super quam sacrificium ante posuisti tollesque taurum secundum et offeres holocaustum super lignorum struem quæ de nemore succideris (Liber Iudicum 6, 26)
adsumptis igitur Gedeon decem viris de servis suis fecit sicut præceperat Dominus timens autem domum patris sui et homines illius civitatis per diem facere noluit sed omnia nocte conplevit (Liber Iudicum 6, 27)