Fundar 8600 Resultados para: Dom
veni ergo hodie ad fontem et dixi Domine Deus domini mei Abraham si direxisti viam meam in qua nunc ambulo (Liber Genesis 24, 42)
et dixerit mihi et tu bibe et camelis tuis hauriam ipsa est mulier quam præparavit Dominus filio domini mei (Liber Genesis 24, 44)
pronusque adoravi Dominum benedicens Domino Deo domini mei Abraham qui perduxisset me recto itinere ut sumerem filiam fratris domini mei filio ejus (Liber Genesis 24, 48)
quam ob rem si facitis misericordiam et veritatem cum domino meo indicate mihi sin autem aliud placet et hoc dicite ut vadam ad dextram sive ad sinistram (Liber Genesis 24, 49)
responderunt Laban et Bathuel a Domino egressus est sermo non possumus extra placitum ejus quicquam aliud tecum loqui (Liber Genesis 24, 50)
en Rebecca coram te est tolle eam et proficiscere et sit uxor filii domini tui sicut locutus est Dominus (Liber Genesis 24, 51)
quod cum audisset puer Abraham adoravit in terra Dominum (Liber Genesis 24, 52)
initoque convivio vescentes pariter et bibentes manserunt ibi surgens autem mane locutus est puer dimittite me ut vadam ad dominum meum (Liber Genesis 24, 54)
nolite ait me retinere quia Dominus direxit viam meam dimittite me ut pergam ad dominum meum (Liber Genesis 24, 56)
igitur Rebecca et puellæ illius ascensis camelis secutæ sunt virum qui festinus revertebatur ad dominum suum (Liber Genesis 24, 61)
et ait ad puerum quis est ille homo qui venit per agrum in occursum nobis dixit ei ipse est dominus meus at illa tollens cito pallium operuit se (Liber Genesis 24, 65)
deprecatusque est Dominum pro uxore sua eo quod esset sterilis qui exaudivit eum et dedit conceptum Rebeccæ (Liber Genesis 25, 21)