Fundar 8600 Resultados para: Dom
quam ob rem non habuit Levi partem neque possessionem cum fratribus suis quia ipse Dominus possessio ejus est sicut promisit ei Dominus Deus tuus (Liber Deuteronomii 10, 9)
ego autem steti in monte sicut prius quadraginta diebus ac noctibus exaudivitque me Dominus etiam hac vice et te perdere noluit (Liber Deuteronomii 10, 10)
et nunc Israël quid Dominus Deus tuus petit a te nisi ut timeas Dominum Deum tuum et ambules in viis ejus et diligas eum ac servias Domino Deo tuo in toto corde tuo et in tota anima tua (Liber Deuteronomii 10, 12)
custodiasque mandata Domini et cærimonias ejus quas ego hodie præcipio ut bene sit tibi (Liber Deuteronomii 10, 13)
en Domini Dei tui cælum est et cælum cæli terra et omnia quæ in ea sunt (Liber Deuteronomii 10, 14)
et tamen patribus tuis conglutinatus est Dominus et amavit eos elegitque semen eorum post eos id est vos de cunctis gentibus sicut hodie conprobatur (Liber Deuteronomii 10, 15)
quia Dominus Deus vester ipse est Deus deorum et Dominus dominantium Deus magnus et potens et terribilis qui personam non accipit nec munera (Liber Deuteronomii 10, 17)
Dominum Deum tuum timebis et ei servies ipsi adherebis jurabisque in nomine illius (Liber Deuteronomii 10, 20)
in septuaginta animabus descenderunt patres tui in Ægyptum et ecce nunc multiplicavit te Dominus Deus tuus sicut astra cæli (Liber Deuteronomii 10, 22)
ama itaque Dominum Deum tuum et observa præcepta ejus et cærimonias judicia atque mandata omni tempore (Liber Deuteronomii 11, 1)
cognoscite hodie quæ ignorant filii vestri qui non viderunt disciplinam Domini Dei vestri magnalia ejus et robustam manum extentumque brachium (Liber Deuteronomii 11, 2)
omnique exercitui Ægyptiorum et equis ac curribus quomodo operuerint eos aquæ Rubri maris cum vos persequerentur et deleverit eos Dominus usque in præsentem diem (Liber Deuteronomii 11, 4)