Fundar 645 Resultados para: Division Terræ
et domum non ædificabitis et sementem non seretis et vineas non plantabitis nec habebitis sed in tabernaculis habitabitis cunctis diebus vestris ut vivatis diebus multis super faciem terræ in qua vos peregrinamini (Liber Ieremiae 35, 7)
et non obœdivit ipse et servi ejus et populus terræ verbis Domini quæ locutus est in manu Hieremiæ prophetæ (Liber Ieremiae 37, 2)
cum ergo audissent omnes principes exercitus qui dispersi fuerant per regiones ipsi et socii eorum quod præfecisset rex Babylonis Godoliam filium Ahicam terræ et quod commendasset ei viros et mulieres et parvulos et de pauperibus terræ qui non fuerant translati in Babylonem (Liber Ieremiae 40, 7)
surrexit autem Ismaël filius Nathaniæ et decem viri qui erant cum eo et percusserunt Godoliam filium Ahicam filii Saphan gladio et interfecerunt eum quem præfecerat rex Babylonis terræ (Liber Ieremiae 41, 2)
provocantes me in operibus manuum vestrarum sacrificando diis alienis in terra Ægypti in quam ingressi estis ut habitetis ibi et dispereatis et sitis in maledictionem et in obprobrium cunctis gentibus terræ (Liber Ieremiae 44, 8)
et visitabo habitatores terræ Ægypti sicut visitavi super Hierusalem in gladio et in fame et in peste (Liber Ieremiae 44, 13)
numquid non sacrificium quod sacrificastis in civitatibus Juda et in plateis Hierusalem vos et patres vestri reges vestri et principes vestri et populus terræ horum recordatus est Dominus et ascendit super cor ejus (Liber Ieremiae 44, 21)
hæc dicit Dominus ecce aquæ ascendunt ab aquilone et erunt quasi torrens inundans et operient terram et plenitudinem ejus urbem et habitatores ejus clamabunt homines et ululabit omnis habitator terræ (Liber Ieremiae 47, 2)
et super Carioth et super Bosra et super omnes civitates terræ Moab quæ longe et quæ prope sunt (Liber Ieremiae 48, 24)
quomodo confractus est et contritus est malleus universæ terræ quomodo versa est in desertum Babylon in gentibus (Liber Ieremiae 50, 23)
ecce populus venit ab aquilone et gens magna et reges multi consurgent a finibus terræ (Liber Ieremiae 50, 41)
dante eo vocem multiplicantur aquæ in cælo qui levat nubes ab extremo terræ fulgura in pluviam fecit et produxit ventum de thesauris suis (Liber Ieremiae 51, 16)