Fundar 891 Resultados para: Dio
aquam propter obsidionem hauri tibi extrue munitiones tuas intra in lutum et calca subigens tene laterem (Prophetia Nahum 3, 14)
ibi comedet te ignis peribis gladio devorabit te ut bruchus congregare ut bruchus multiplicare ut lucusta (Prophetia Nahum 3, 15)
Domine audivi auditionem tuam et timui Domine opus tuum in medio annorum vivifica illud in medio annorum notum facies cum iratus fueris misericordiæ recordaberis (Prophetia Habacuc 3, 2)
sed et vos Æthiopes interfecti gladio meo eritis (Prophetia Sophoniae 2, 12)
et accubabunt in medio ejus greges omnes bestiæ gentium et onocrotalus et ericius in liminibus ejus morabuntur vox cantantis in fenestra corvus in superliminari quoniam adtenuabo robur ejus (Prophetia Sophoniae 2, 14)
principes ejus in medio ejus quasi leones rugientes judices ejus lupi vespere non relinquebant in mane (Prophetia Sophoniae 3, 3)
Dominus justus in medio ejus non faciet iniquitatem mane mane judicium suum dabit in luce et non abscondetur nescivit autem iniquus confusionem (Prophetia Sophoniae 3, 5)
in die illa non confunderis super cunctis adinventionibus tuis quibus prævaricata es in me quia tunc auferam de medio tui magniloquos superbiæ tuæ et non adicies exaltari amplius in monte sancto meo (Prophetia Sophoniae 3, 11)
et derelinquam in medio tui populum pauperem et egenum et sperabunt in nomine Domini (Prophetia Sophoniae 3, 12)
abstulit Dominus judicium tuum avertit inimicos tuos rex Israël Dominus in medio tui non timebis malum ultra (Prophetia Sophoniae 3, 15)
Dominus Deus tuus in medio tui Fortis ipse salvabit gaudebit super te in lætitia silebit in dilectione tua exultabit super te in laude (Prophetia Sophoniae 3, 17)
verbum quod placui vobiscum cum egrederemini de terra Ægypti et spiritus meus erit in medio vestrum nolite timere (Prophetia Aggaei 2, 6)