Fundar 891 Resultados para: Dio
pro eo quod fuisti derelicta et odio habita et non erat qui per te transiret ponam te in superbiam sæculorum gaudium in generationem et generationem (Liber Isaiae 60, 15)
quia ego Dominus diligens judicium odio habens rapinam in holocausto et dabo opus eorum in veritate et fœdus perpetuum feriam eis (Liber Isaiae 61, 8)
et scietur in gentibus semen eorum et germen eorum in medio populorum omnes qui viderint eos cognoscent eos quia isti sunt semen cui benedixit Dominus (Liber Isaiae 61, 9)
et recordatus est dierum sæculi Mosi populi sui ubi est qui eduxit eos de mari cum pastoribus gregis sui ubi est qui posuit in medio ejus spiritum Sancti sui (Liber Isaiae 63, 11)
numerabo vos in gladio et omnes in cæde corruetis pro eo quod vocavi et non respondistis locutus sum et non audistis et faciebatis malum in oculis meis et quæ nolui elegistis (Liber Isaiae 65, 12)
lætamini cum Hierusalem et exultate in ea omnes qui diligitis eam gaudete cum ea gaudio universi qui lugetis super eam (Liber Isaiae 66, 10)
quia in igne Dominus dijudicatur et in gladio suo ad omnem carnem et multiplicabuntur interfecti a Domino (Liber Isaiae 66, 16)
et comedet segetes tuas et panem tuum devorabit filios tuos et filias tuas comedet gregem tuum et armenta tua comedet vineam tuam et ficum tuam et conteret urbes munitas tuas in quibus tu habes fiduciam gladio (Liber Ieremiae 5, 17)
confortamini filii Beniamin in medio Hierusalem et in Thecua clangite bucina et super Bethaccharem levate vexillum quia malum visum est ab aquilone et contritio magna (Liber Ieremiae 6, 1)
quia hæc dicit Dominus exercituum cædite lignum ejus et fundite circa Hierusalem aggerem hæc est civitas visitationis omnis calumnia in medio ejus (Liber Ieremiae 6, 6)
habitatio tua in medio doli in dolo rennuerunt scire me dicit Dominus (Liber Ieremiae 9, 6)
congrega de terra confusionem tuam quæ habitas in obsidione (Liber Ieremiae 10, 17)