Mosaico decorativo

Fundar 539 Resultados para: Dies Dominica

  • post dies multos visitaberis in novissimo annorum venies ad terram quæ reversa est a gladio congregata est de populis multis ad montes Israël qui fuerunt deserti jugiter hæc de populis educta est et habitaverunt in ea confidenter universi (Prophetia Ezechielis 38, 8)

  • ecce venit et factum est ait Dominus Deus hæc est dies de qua locutus sum (Prophetia Ezechielis 39, 8)

  • sepeliet autem omnis populus terræ et erit eis nominata dies in qua glorificatus sum ait Dominus Deus (Prophetia Ezechielis 39, 13)

  • et postquam fuerit emundatus septem dies numerabuntur ei (Prophetia Ezechielis 44, 26)

  • septimo mense quintadecima die mensis in sollemnitate faciet sicut supra dicta sunt per septem dies tam pro peccato quam pro holocausto et in sacrificio et in oleo (Prophetia Ezechielis 45, 25)

  • Et constituit eis rex annonam per singulos dies de cibis suis, et de vino unde bibebat ipse, ut enutriti tribus annis, postea starent in conspectu regis. (Prophetia Danielis 1, 5)

  • Post dies autem decem apparuerunt vultus eorum meliores, et corpulentiores præ omnibus pueris, qui vescebantur cibo regio. (Prophetia Danielis 1, 15)

  • Benedicite noctes, et dies Domino laudate et superexaltate eum in sæcula. (Prophetia Danielis 3, 71)

  • consilium inierunt omnes principes regni tui, magistratus, et satrapæ, senatores, et iudices ut decretum imperatorium exeat, et edictum Ut omnis, qui petierit aliquam petitionem a quocumque deo, et homine usque ad triginta dies, nisi a te rex, mittatur in lacum leonum. (Prophetia Danielis 6, 7)

  • Et accedentes locuti sunt regi super edicto Rex numquid non constituisti, ut omnis homo, qui rogaret quemquam de diis, et hominibus usque ad dies triginta, nisi te, rex, mitteretur in lacum leonum? Ad quos respondens rex, ait verus est sermo iuxta decretum Medorum, atque Persarum, quod prævaricari non licet. (Prophetia Danielis 6, 12)

  • Et dixit ei Usque ad vesperam at mane, dies duo millia trecenti et mundabitur sanctuarium. (Prophetia Danielis 8, 14)

  • Et visio vespere et mane, quæ dicta est, vera est tu ergo visionem signa, quia post multos dies erit. (Prophetia Danielis 8, 26)


"Deus nunca me recusou um pedido". São Padre Pio de Pietrelcina