Fundar 2397 Resultados para: Dies Domini
et non poterant sacerdotes stare et ministrare propter nebulam impleverat enim gloria Domini domum Domini (Liber I Regum 8, 11)
voluitque David pater meus ædificare domum nomini Domini Dei Israël (Liber I Regum 8, 17)
confirmavit Dominus sermonem suum quem locutus est stetique pro David patre meo et sedi super thronum Israël sicut locutus est Dominus et ædificavi domum nomini Domini Dei Israël (Liber I Regum 8, 20)
et constitui ibi locum arcæ in qua fœdus est Domini quod percussit cum patribus nostris quando egressi sunt de terra Ægypti (Liber I Regum 8, 21)
stetit autem Salomon ante altare Domini in conspectu ecclesiæ Israël et expandit manus suas in cælum (Liber I Regum 8, 22)
qui custodisti servo tuo David patri meo quæ locutus es ei ore locutus es et manibus perfecisti ut et hæc dies probat (Liber I Regum 8, 24)
factum est autem cum conplesset Salomon orans Dominum omnem orationem et deprecationem hanc surrexit de conspectu altaris Domini utrumque enim genu in terram fixerat et manus expanderat ad cælum (Liber I Regum 8, 54)
et sint sermones mei isti quibus deprecatus sum coram Domino adpropinquantes Domino Deo nostro die et nocte ut faciat judicium servo suo et populo suo Israël per singulos dies (Liber I Regum 8, 59)
mactavitque Salomon hostias pacificas quas immolavit Domino boum viginti duo milia ovium centum viginti milia et dedicaverunt templum Domini rex et filii Israël (Liber I Regum 8, 63)
in die illa sanctificavit rex medium atrii quod erat ante domum Domini fecit quippe ibi holocaustum et sacrificium et adipem pacificorum quia altare æreum quod erat coram Domino minus erat et capere non poterat holocausta et sacrificium et adipem pacificorum (Liber I Regum 8, 64)
factum est autem cum perfecisset Salomon ædificium domus Domini et ædificium regis et omne quod optaverat et voluerat facere (Liber I Regum 9, 1)
expletis autem annis viginti postquam ædificaverat Salomon duas domos id est domum Domini et domum regis (Liber I Regum 9, 10)