Fundar 1265 Resultados para: Dia
multi tyranni sederunt in throno et insuspicabilis portavit diadema (Liber Ecclesiasticus 11, 5)
priusquam audias ne respondeas verbum et in medio sermonum ne adicias loqui (Liber Ecclesiasticus 11, 8)
sicut enim eructant præcordia fetantium sicut perdix inducitur in caveam et ut caprea in laqueum sic et cor superborum et sicut prospectator videns casum proximi sui (Liber Ecclesiasticus 11, 32)
bona enim in mala convertens insidiatur et in electis inponet maculam (Liber Ecclesiasticus 11, 33)
ab scintilla una augetur ignis et ab uno doloso augetur sanguis homo vero peccator sanguini insidiatur (Liber Ecclesiasticus 11, 34)
in labiis suis indulcat inimicus et in corde suo insidiatur ut subvertat te in foveam (Liber Ecclesiasticus 12, 15)
misericordia enim et ira est cum illo potens exoratio et effundens iram (Liber Ecclesiasticus 16, 12)
secundum misericordiam suam sic correptio illius hominem secundum operam suam judicat (Liber Ecclesiasticus 16, 13)
non effugiet in rapinam peccator et non retardabit sufferentia misericordiam facientis (Liber Ecclesiasticus 16, 14)
omnis misericordia faciet locum unicuique secundum meritum operum suorum et secundum intellectum peregrinationis ipsius (Liber Ecclesiasticus 16, 15)
quam magna misericordia Dei et propitiatio illius convertentibus ad se (Liber Ecclesiasticus 17, 28)
virtutem autem magnitudinis ejus quis enuntiabit et quis adiciet enarrare misericordiam ejus (Liber Ecclesiasticus 18, 4)