Fundar 2030 Resultados para: Deus testimonium

  • si quis loquitur quasi sermones Dei si quis ministrat tamquam ex virtute quam administrat Deus ut in omnibus honorificetur Deus per Jesum Christum cui est gloria et imperium in sæcula sæculorum amen (Epistula I Petri 4, 11)

  • similiter adulescentes subditi estote senioribus omnes autem invicem humilitatem insinuate quia Deus superbis resistit humilibus autem dat gratiam (Epistula I Petri 5, 5)

  • Deus autem omnis gratiæ qui vocavit nos in æternam suam gloriam in Christo Jesu modicum passos ipse perficiet confirmabit solidabit (Epistula I Petri 5, 10)

  • si enim Deus angelis peccantibus non pepercit sed rudentibus inferni detractos in tartarum tradidit in judicium cruciatos reservari (Epistula II Petri 2, 4)

  • et hæc est adnuntiatio quam audivimus ab eo et adnuntiamus vobis quoniam Deus lux est et tenebræ in eo non sunt ullæ (Epistula I Ioannis 1, 5)

  • quoniam si reprehenderit nos cor major est Deus corde nostro et novit omnia (Epistula I Ioannis 3, 20)

  • qui non diligit non novit Deum quoniam Deus caritas est (Epistula I Ioannis 4, 8)

  • in hoc apparuit caritas Dei in nobis quoniam Filium suum unigenitum misit Deus in mundum ut vivamus per eum (Epistula I Ioannis 4, 9)

  • carissimi si sic Deus dilexit nos et nos debemus alterutrum diligere (Epistula I Ioannis 4, 11)

  • Deum nemo vidit umquam si diligamus invicem Deus in nobis manet et caritas ejus in nobis perfecta est (Epistula I Ioannis 4, 12)

  • quisque confessus fuerit quoniam Jesus est Filius Dei Deus in eo manet et ipse in Deo (Epistula I Ioannis 4, 15)

  • et nos cognovimus et credidimus caritati quam habet Deus in nobis Deus caritas est et qui manet in caritate in Deo manet et Deus in eo (Epistula I Ioannis 4, 16)


“Todas as graças que pedimos no nome de Jesus são concedidas pelo Pai eterno.” São Padre Pio de Pietrelcina