Fundar 3943 Resultados para: Deus Israel
loquere filiis Israël et dices ad eos homo qui votum fecerit et spoponderit Deo animam suam sub æstimatione dabit pretium (Liber Leviticus 27, 2)
hæc sunt præcepta quæ mandavit Dominus Mosi ad filios Israël in monte Sinai (Liber Leviticus 27, 34)
tollite summam universæ congregationis filiorum Israël per cognationes et domos suas et nomina singulorum quicquid sexus est masculini (Liber Numeri 1, 2)
a vicesimo anno et supra omnium virorum fortium ex Israël et numerabitis eos per turmas suas tu et Aaron (Liber Numeri 1, 3)
hii nobilissimi principes multitudinis per tribus et cognationes suas et capita exercitus Israël (Liber Numeri 1, 16)
hii sunt quos numeraverunt Moses et Aaron et duodecim principes Israël singulos per domos cognationum suarum (Liber Numeri 1, 44)
fueruntque omnes filiorum Israël per domos et familias suas a vicesimo anno et supra qui poterant ad bella procedere (Liber Numeri 1, 45)
tribum Levi noli numerare neque ponas summam eorum cum filiis Israël (Liber Numeri 1, 49)
metabuntur autem castra filii Israël unusquisque per turmas et cuneos atque exercitum suum (Liber Numeri 1, 52)
porro Levitæ per gyrum tabernaculi figent tentoria ne fiat indignatio super multitudinem filiorum Israël et excubabunt in custodiis tabernaculi testimonii (Liber Numeri 1, 53)
fecerunt ergo filii Israël juxta omnia quæ præceperat Dominus Mosi (Liber Numeri 1, 54)
singuli per turmas signa atque vexilla et domos cognationum suarum castrametabuntur filiorum Israël per gyrum tabernaculi fœderis (Liber Numeri 2, 2)