Mosaico decorativo

Fundar 1955 Resultados para: Deus Est Nobiscum

  • ipsum enim elegit Dominus Deus tuus de cunctis tribubus tuis ut stet et ministret nomini Domini ipse et filii ejus in sempiternum (Liber Deuteronomii 18, 5)

  • quando ingressus fueris terram quam Dominus Deus tuus dabit tibi cave ne imitari velis abominationes illarum gentium (Liber Deuteronomii 18, 9)

  • prophetam de gente tua et de fratribus tuis sicut me suscitabit tibi Dominus Deus tuus ipsum audies (Liber Deuteronomii 18, 15)

  • cum disperderit Dominus Deus tuus gentes quarum tibi traditurus est terram et possederis eam habitaverisque in urbibus ejus et in ædibus (Liber Deuteronomii 19, 1)

  • tres civitates separabis tibi in medio terræ quam Dominus Deus tuus dabit tibi in possessionem (Liber Deuteronomii 19, 2)

  • cum autem dilataverit Dominus Deus tuus terminos tuos sicut juravit patribus tuis et dederit tibi cunctam terram quam eis pollicitus est (Liber Deuteronomii 19, 8)

  • ut non effundatur sanguis innoxius in medio terræ quam Dominus Deus tuus dabit tibi possidendam nec sis sanguinis reus (Liber Deuteronomii 19, 10)

  • non adsumes et transferes terminos proximi tui quos fixerunt priores in possessione tua quam Dominus Deus tuus dabit tibi in terra quam acceperis possidendam (Liber Deuteronomii 19, 14)

  • si exieris ad bellum contra hostes tuos et videris equitatum et currus et majorem quam tu habes adversarii exercitus multitudinem non timebis eos quia Dominus Deus tuus tecum est qui eduxit te de terra Ægypti (Liber Deuteronomii 20, 1)

  • quia Dominus Deus vester in medio vestri est et pro vobis contra adversarios dimicabit ut eruat vos de periculo (Liber Deuteronomii 20, 4)

  • cumque tradiderit Dominus Deus tuus illam in manu tua percuties omne quod in ea generis masculini est in ore gladii (Liber Deuteronomii 20, 13)

  • absque mulieribus et infantibus jumentis et ceteris quæ in civitate sunt omnem prædam exercitui divides et comedes de spoliis hostium tuorum quæ Dominus Deus tuus dederit tibi (Liber Deuteronomii 20, 14)


"O bem dura eternamente." São Padre Pio de Pietrelcina