Mosaico decorativo

Fundar 1904 Resultados para: Deus Ducibus

  • propter hoc loquere eis et dices ad eos hæc dicit Dominus Deus homo homo de domo Israël qui posuerit inmunditias suas in corde suo et scandalum iniquitatis suæ statuerit contra faciem suam et venerit ad prophetam interrogans per eum me ego Dominus respondebo ei in multitudine inmunditiarum suarum (Prophetia Ezechielis 14, 4)

  • propterea dic ad domum Israël hæc dicit Dominus Deus convertimini et recedite ab idolis vestris et ab universis contaminationibus vestris avertite facies vestras (Prophetia Ezechielis 14, 6)

  • tres viri isti qui fuerint in ea vivo ego dicit Dominus Deus quia nec filios nec filias liberabunt sed ipsi soli liberabuntur terra autem desolabitur (Prophetia Ezechielis 14, 16)

  • et tres viri isti fuerint in medio ejus vivo ego dicit Dominus Deus non liberabunt filios neque filias sed ipsi soli liberabuntur (Prophetia Ezechielis 14, 18)

  • et Nœ et Danihel et Job fuerint in medio ejus vivo ego dicit Dominus Deus quia filium et filiam non liberabunt sed ipsi justitia sua liberabunt animas suas (Prophetia Ezechielis 14, 20)

  • quoniam hæc dicit Dominus Deus quod si et quattuor judicia mea pessima gladium et famem et bestias malas et pestilentiam misero in Hierusalem ut interficiam de ea hominem et pecus (Prophetia Ezechielis 14, 21)

  • et consolabuntur vos cum videritis viam eorum et adinventiones eorum et cognoscetis quod non frustra fecerim omnia quæ feci in ea ait Dominus Deus (Prophetia Ezechielis 14, 23)

  • propterea hæc dicit Dominus Deus quomodo lignum vitis inter ligna silvarum quod dedi igni ad devorandum sic tradidi habitatores Hierusalem (Prophetia Ezechielis 15, 6)

  • et dedero terram inviam et desolatam eo quod prævaricatores extiterint dicit Dominus Deus (Prophetia Ezechielis 15, 8)

  • et dices hæc dicit Dominus Deus Hierusalem radix tua et generatio tua de terra chananea pater tuus Amorreus et mater tua Cetthea (Prophetia Ezechielis 16, 3)

  • et transivi per te et vidi te et ecce tempus tuum tempus amantium et expandi amictum meum super te et operui ignominiam tuam et juravi tibi et ingressus sum pactum tecum ait Dominus Deus et facta es mihi (Prophetia Ezechielis 16, 8)

  • et egressum est nomen tuum in gentes propter speciem tuam quia perfecta eras in decore meo quem posueram super te dicit Dominus Deus (Prophetia Ezechielis 16, 14)


"É loucura fixar o olhar no que rapidamente passa". São Padre Pio de Pietrelcina