Mosaico decorativo

Fundar 1912 Resultados para: Deus Decima Pestis

  • scitis quod docuerim vos præcepta atque justitias sicut mandavit mihi Dominus Deus meus sic facietis ea in terra quam possessuri estis (Liber Deuteronomii 4, 5)

  • nec est alia natio tam grandis quæ habeat deos adpropinquantes sibi sicut Dominus Deus noster adest cunctis obsecrationibus nostris (Liber Deuteronomii 4, 7)

  • ne forte oculis elevatis ad cælum videas solem et lunam et omnia astra cæli et errore deceptus adores ea et colas quæ creavit Dominus Deus tuus in ministerium cunctis gentibus quæ sub cælo sunt (Liber Deuteronomii 4, 19)

  • quia Dominus Deus tuus ignis consumens est Deus æmulator (Liber Deuteronomii 4, 24)

  • quia Deus misericors Dominus Deus tuus est non dimittet te nec omnino delebit neque obliviscetur pacti in quo juravit patribus tuis (Liber Deuteronomii 4, 31)

  • interroga de diebus antiquis qui fuerunt ante te ex die quo creavit Deus hominem super terram a summo cæli usque ad summum ejus si facta est aliquando hujuscemodi res aut umquam cognitum est (Liber Deuteronomii 4, 32)

  • si fecit Deus ut ingrederetur et tolleret sibi gentem de medio nationum per temptationes signa atque portenta per pugnam et robustam manum extentumque brachium et horribiles visiones juxta omnia quæ fecit pro vobis Dominus Deus vester in Ægypto videntibus oculis tuis (Liber Deuteronomii 4, 34)

  • ut scires quoniam Dominus ipse est Deus et non est alius præter unum (Liber Deuteronomii 4, 35)

  • scito ergo hodie et cogitato in corde tuo quod Dominus ipse sit Deus in cælo sursum et in terra deorsum et non sit alius (Liber Deuteronomii 4, 39)

  • custodi præcepta ejus atque mandata quæ ego præcipio tibi ut bene sit tibi et filiis tuis post te et permaneas multo tempore super terram quam Dominus Deus tuus daturus est tibi (Liber Deuteronomii 4, 40)

  • Dominus Deus noster pepigit nobiscum fœdus in Horeb (Liber Deuteronomii 5, 2)

  • ego Dominus Deus tuus qui eduxi te de terra Ægypti de domo servitutis (Liber Deuteronomii 5, 6)


"A mansidão reprime a ira." São Padre Pio de Pietrelcina