Mosaico decorativo

Fundar 1892 Resultados para: Deus Anaque

  • in die bona fruere bonis et malam diem præcave sicut enim hanc sic et illam fecit Deus ut non inveniat homo contra eum justas querimonias (Liber Ecclesiastes 7, 15)

  • solummodo hoc inveni quod fecerit Deus hominem rectum et ipse se infinitis miscuerit quæstionibus quis talis ut sapiens est et quis cognovit solutionem verbi (Liber Ecclesiastes 7, 30)

  • laudavi igitur lætitiam quod non esset homini bonum sub sole nisi quod comederet et biberet atque gauderet et hoc solum secum auferret de labore suo in diebus vitæ quos dedit ei Deus sub sole (Liber Ecclesiastes 8, 15)

  • lætare ergo juvenis in adulescentia tua et in bono sit cor tuum in diebus juventutis tuæ et ambula in viis cordis tui et in intuitu oculorum tuorum et scito quod pro omnibus his adducet te Deus in judicium (Liber Ecclesiastes 11, 9)

  • et cuncta quæ fiunt adducet Deus in judicium pro omni errato sive bonum sive malum sit (Liber Ecclesiastes 12, 14)

  • benignus est enim spiritus sapientiæ et non liberabit maledictum a labiis suis quoniam renum illius testis est Deus et cordis ejus scrutator est verus et linguæ illius auditor (Liber Sapientiae 1, 6)

  • quoniam Deus mortem non fecit nec lætatur in perditione vivorum (Liber Sapientiae 1, 13)

  • quoniam Deus creavit hominem inexterminabilem et ad imaginem suæ similitudinis fecit illum (Liber Sapientiae 2, 23)

  • et in paucis vexati in multis bene disponentur quoniam Deus tentavit illos et invenit illos dignos se (Liber Sapientiae 3, 5)

  • videbunt enim finem sapientis et non intellegent quid cogitaverit de illo Deus et quare munierit illum Dominus (Liber Sapientiae 4, 17)

  • mihi autem det Deus dicere ex sententia et præsumere digna horum quæ dantur quoniam ipse et sapientiæ dux est et sapientium emendator (Liber Sapientiae 7, 15)

  • neminem enim diligit Deus nisi eum qui cum sapientia inhabitat (Liber Sapientiae 7, 28)


"Não nos preocupemos quando Deus põe à prova a nossa fidelidade." São Padre Pio de Pietrelcina