Mosaico decorativo

Fundar 1892 Resultados para: Deus Anaque

  • propterea hæc dicit Dominus Deus ecce ego ad Pharao regem Ægypti et comminuam brachium ejus forte sed confractum et deiciam gladium de manu ejus (Prophetia Ezechielis 30, 22)

  • propterea hæc dicit Dominus Deus pro eo quod sublimatus est in altitudine et dedit summitatem suam virentem atque condensam et elevatum est cor ejus in altitudine sua (Prophetia Ezechielis 31, 10)

  • hæc dicit Dominus Deus in die quando descendit ad inferos indixi luctum operui eum abysso et prohibui flumina ejus et cœrcui aquas multas contristatus est super eum Libanus et omnia ligna agri concussa sunt (Prophetia Ezechielis 31, 15)

  • cui adsimilatus es o inclite atque sublimis inter ligna voluptatis ecce deductus es cum lignis voluptatis ad terram ultimam in medio incircumcisorum dormies cum his qui interfecti sunt gladio ipse est Pharao et omnis multitudo ejus dicit Dominus Deus (Prophetia Ezechielis 31, 18)

  • propterea hæc dicit Dominus Deus expandam super te rete meum in multitudine populorum multorum et extrahent te in sagena mea (Prophetia Ezechielis 32, 3)

  • omnia luminaria cæli mærere faciam super te et dabo tenebras super terram tuam dicit Dominus Deus (Prophetia Ezechielis 32, 8)

  • quia hæc dicit Dominus Deus gladius regis Babylonis veniet tibi (Prophetia Ezechielis 32, 11)

  • tunc purissimas reddam aquas eorum et flumina eorum quasi oleum adducam ait Dominus Deus (Prophetia Ezechielis 32, 14)

  • planctus est et plangent eum filiæ gentium plangent eum super Ægypto et super multitudine ejus plangent eum ait Dominus Deus (Prophetia Ezechielis 32, 16)

  • vidit eos Pharao et consolatus est super universa multitudine sua quæ interfecta est gladio Pharao et omnis exercitus ejus ait Dominus Deus (Prophetia Ezechielis 32, 31)

  • quia dedi terrorem meum in terra viventium et dormivit in medio incircumcisorum cum interfectis gladio Pharao et omnis multitudo ejus ait Dominus Deus (Prophetia Ezechielis 32, 32)

  • dic ad eos vivo ego dicit Dominus Deus nolo mortem impii sed ut revertatur impius a via sua et vivat convertimini a viis vestris pessimis et quare moriemini domus Israël (Prophetia Ezechielis 33, 11)


"Comunguemos com santo temor e com grande amor." São Padre Pio de Pietrelcina