Fundar 627 Resultados para: Deum

  • octavo autem anno regni sui cum adhuc esset puer cœpit quærere Deum patris sui David et duodecimo anno postquam cœperat mundavit Judam et Hierusalem ab excelsis et lucis simulacrisque et sculptilibus (Liber II Paralipomenon 34, 3)

  • at ille missis ad eum nuntiis ait quid mihi et tibi est rex Juda non adversum te hodie venio sed contra aliam pugno domum ad quam me Deus festinato ire præcepit desine adversum Deum facere qui mecum est ne interficiat te (Liber II Paralipomenon 35, 21)

  • a rege quoque Nabuchodonosor recessit qui adiuraverat eum per Deum et induravit cervicem suam et cor ut non reverteretur ad Dominum Deum Israël (Liber II Paralipomenon 36, 13)

  • fundato igitur a cementariis templo Domini steterunt sacerdotes in ornatu suo cum tubis et Levitæ filii Asaph in cymbalis ut laudarent Deum per manus David regis Israël (Liber Esdrae 3, 10)

  • et accedentes ad Zorobabel et ad principes patrum dixerunt eis ædificemus vobiscum quia ita ut vos quærimus Deum vestrum ecce nos immolamus victimas ex diebus Asoraddan regis Assur qui adduxit nos huc (Liber Esdrae 4, 2)

  • postquam autem ad iracundiam provocaverunt patres nostri Deum cæli et tradidit eos in manu Nabuchodonosor regis Babylonis Chaldei domum quoque hanc destruxit et populum ejus transtulit in Babylonem (Liber Esdrae 5, 12)

  • et comederunt filii Israël qui reversi fuerant de transmigratione et omnis qui se separaverat a coinquinatione gentium terræ ad eos ut quærerent Dominum Deum Israël (Liber Esdrae 6, 21)

  • jejunavimus autem et rogavimus Deum nostrum pro hoc et evenit nobis prospere (Liber Esdrae 8, 23)

  • et in sacrificio vespertino surrexi de adflictione mea et scisso pallio et tunica curvavi genua mea et expandi manus meas ad Dominum Deum meum (Liber Esdrae 9, 5)

  • et nunc quasi parum et ad momentum facta est deprecatio nostra apud Dominum Deum nostrum ut dimitterentur nobis reliquiæ et daretur paxillus in loco sancto ejus et inluminaret oculos nostros Deus noster et daret nobis vitam modicam in servitute nostra (Liber Esdrae 9, 8)

  • et respondit Sechenia filius Jehihel de filiis Helam et dixit Ezræ nos prævaricati sumus in Deum nostrum et duximus uxores alienigenas de populis terræ et nunc si est pænitentia Israël super hoc (Liber Esdrae 10, 2)

  • et ait mihi rex pro qua re postulas et oravi Deum cæli (Liber Nehemiae 2, 4)


“Quando o dia seguinte chegar, ele também será chamado de hoje e, então, você pensará nele. Tenha sempre muita confiança na Divina Providência.” São Padre Pio de Pietrelcina