Fundar 71 Resultados para: Desuper

  • non facies tibi sculptile nec similitudinem omnium quæ in cælo sunt desuper et quæ in terra deorsum et quæ versantur in aquis sub terra (Liber Deuteronomii 5, 8)

  • si ambulans per viam in arbore vel in terra nidum avis inveneris et matrem pullis vel ovis desuper incubantem non tenebis eam cum filiis (Liber Deuteronomii 22, 6)

  • et cum posuerint vestigia pedum suorum sacerdotes qui portant arcam Domini Dei universæ terræ in aquis Jordanis aquæ quæ inferiores sunt decurrent atque deficient quæ autem desuper veniunt in una mole consistent (Liber Iosue 3, 13)

  • cui dixit angelus Domini tolle carnes et panes azymos et pone super petram illam et jus desuper funde cumque fecisset ita (Liber Iudicum 6, 20)

  • et ecce una mulier fragmen molæ desuper jaciens inlisit capiti Abimelech et confregit cerebrum ejus (Liber Iudicum 9, 53)

  • si eum videris indignari et dixerit quare accessistis ad murum ut prœliaremini an ignorabatis quod multa desuper ex muro tela mittantur (Liber II Samuelis 11, 20)

  • et direxerunt jacula sagittarii ad servos tuos ex muro desuper mortuique sunt de servis regis quin etiam servus tuus Urias Hettheus mortuus est (Liber II Samuelis 11, 24)

  • cumque illi essent juxta lapidem grandem qui est in Gabaon Amasa veniens occurrit eis porro Joab vestitus erat tunica stricta ad mensuram habitus sui et desuper accinctus gladio dependente usque ad ilia in vagina qui fabrefactus levi motu egredi poterat et percutere (Liber II Samuelis 20, 8)

  • et desuper lapides pretiosi æqualis mensuræ secti erant similiterque de cedro (Liber I Regum 7, 11)

  • et rursum alia capitella in summitate columnarum desuper juxta mensuram columnæ contra retiacula malogranatorum autem ducenti ordines erant in circuitu capitelli secundi (Liber I Regum 7, 20)

  • et stabat super duodecim boves e quibus tres respiciebant ad aquilonem et tres ad occidentem et tres ad meridiem et tres ad orientem et mare super eos desuper erat quorum posteriora universa intrinsecus latitabant (Liber I Regum 7, 25)

  • et inter coronulas et plectas leones et boves et cherubin et in juncturis similiter desuper et subter leones et boves quasi lora ex ære dependentia (Liber I Regum 7, 29)


“Cada Missa lhe obtém um grau mais alto de gloria no Céu!” São Padre Pio de Pietrelcina