Fundar 1265 Resultados para: Día
quod si audire nolueris vocem Domini Dei tui ut custodias et facias omnia mandata ejus et cærimonias quas ego præcipio tibi hodie venient super te omnes maledictiones istæ et adprehendent te (Liber Deuteronomii 28, 15)
tradat te Dominus corruentem ante hostes tuos per unam viam egrediaris contra eos et per septem fugias et dispergaris per omnia regna terræ (Liber Deuteronomii 28, 25)
nec in cælo situm ut possis dicere quis nostrum ad cælum valet conscendere ut deferat illud ad nos et audiamus atque opere conpleamus (Liber Deuteronomii 30, 12)
ut diligas Dominum Deum tuum et ambules in viis ejus et custodias mandata illius et cærimonias atque judicia et vivas ac multiplicet te benedicatque tibi in terra ad quam ingredieris possidendam (Liber Deuteronomii 30, 16)
et diligas Dominum Deum tuum atque obœdias voci ejus et illi adhereas ipse est enim vita tua et longitudo dierum tuorum ut habites in terra pro qua juravit Dominus patribus tuis Abraham Isaac et Jacob ut daret eam illis (Liber Deuteronomii 30, 20)
et in unum omni populo congregato tam viris quam mulieribus parvulis et advenis qui sunt intra portas tuas ut audientes discant et timeant Dominum Deum vestrum et custodiant impleantque omnes sermones legis hujus (Liber Deuteronomii 31, 12)
audite cæli quæ loquor audiat terra verba oris mei (Liber Deuteronomii 32, 1)
provocaverunt eum in diis alienis et in abominationibus ad iracundiam concitaverunt (Liber Deuteronomii 32, 16)
vidit Dominus et ad iracundiam concitatus est quia provocaverunt eum filii sui et filiæ (Liber Deuteronomii 32, 19)
confortare igitur et esto robustus valde ut custodias et facias omnem legem quam præcepit tibi Moses servus meus ne declines ab ea ad dextram vel ad sinistram ut intellegas cuncta quæ agis (Liber Iosue 1, 7)
non recedat volumen legis hujus de ore tuo sed meditaberis in eo diebus ac noctibus ut custodias et facias omnia quæ scripta sunt in eo tunc diriges viam tuam et intelleges eam (Liber Iosue 1, 8)
nunc ergo jurate mihi per Dominum ut quomodo ego feci vobiscum misericordiam ita et vos faciatis cum domo patris mei detisque mihi signum verum (Liber Iosue 2, 12)