Fundar 560 Resultados para: Cumque
ingressus itaque Laban tabernaculum Jacob et Liæ et utriusque famulæ non invenit cumque intrasset tentorium Rahelis (Liber Genesis 31, 33)
cumque dormisset ibi nocte illa separavit de his quæ habebat munera Esau fratri suo (Liber Genesis 32, 13)
cumque mature surrexisset tulit duas uxores suas et totidem famulas cum undecim filiis et transivit vadum Jaboc (Liber Genesis 32, 22)
cumque profecti essent terror Dei invasit omnes per circuitum civitates et non sunt ausi persequi recedentes (Liber Genesis 35, 5)
cumque habitaret in illa regione abiit Ruben et dormivit cum Bala concubina patris sui quod illum minime latuit erant autem filii Jacob duodecim (Liber Genesis 35, 22)
cumque mortuus esset Jobab regnavit pro eo Husan de terra Themanorum (Liber Genesis 36, 34)
cumque mortuus esset Adad regnavit pro eo Semla de Maserecha (Liber Genesis 36, 36)
cumque et hic obisset successit in regnum Baalanam filius Achobor (Liber Genesis 36, 38)
cumque fratres illius in pascendis gregibus patris morarentur in Sychem (Liber Genesis 37, 12)
cumque vidisset mulier vestem in manibus suis et se esse contemptam (Liber Genesis 39, 13)
vocavit homines domus suæ et ait ad eos en introduxit virum hebræum ut inluderet nobis ingressus est ad me ut coiret mecum cumque ego succlamassem (Liber Genesis 39, 14)
cumque vidisset me clamare reliquit pallium et fugit foras (Liber Genesis 39, 18)