Fundar 3276 Resultados para: Cor
hæc dicit Dominus exercituum ponite corda vestra super vias vestras (Prophetia Aggaei 1, 7)
et nunc ponite corda vestra a die hac et supra antequam poneretur lapis super lapidem in templo Domini (Prophetia Aggaei 2, 16)
ponite corda vestra ex die ista et in futurum a die vicesima et quarta noni mensis a die qua fundamenta jacta sunt templi Domini ponite super cor vestrum (Prophetia Aggaei 2, 19)
et ira magna ego irascor super gentes opulentas quia ego iratus sum parum ipsi vero adiuverunt in malum (Prophetia Zachariae 1, 15)
propterea hæc dicit Dominus revertar ad Hierusalem in misericordiis domus mea ædificabitur in ea ait Dominus exercituum et perpendiculum extendetur super Hierusalem (Prophetia Zachariae 1, 16)
et levavi oculos meos et vidi et ecce quattuor cornua (Prophetia Zachariae 1, 18)
et dixi ad angelum qui loquebatur in me quid sunt hæc et dixit ad me hæc sunt cornua quæ ventilaverunt Judam et Israël et Hierusalem (Prophetia Zachariae 1, 19)
et dixi quid isti veniunt facere qui ait dicens hæc sunt cornua quæ ventilaverunt Judam per singulos viros et nemo eorum levavit caput suum et venerunt isti deterrere ea ut deiciant cornua gentium quæ levaverunt cornu super terram Juda ut dispergerent eam (Prophetia Zachariae 1, 21)
et ostendit mihi Jesum sacerdotem magnum stantem coram angelo Domini et Satan stabat a dextris ejus ut adversaretur ei (Prophetia Zachariae 3, 1)
qui respondit et ait ad eos qui stabant coram se dicens auferte vestimenta sordida ab eo et dixit ad eum ecce abstuli a te iniquitatem tuam et indui te mutatoriis (Prophetia Zachariae 3, 4)
audi Jesu sacerdos magne tu et amici tui qui habitant coram te quia viri portendentes sunt ecce enim ego adducam servum meum orientem (Prophetia Zachariae 3, 8)
quia ecce lapis quem dedi coram Jesu super lapidem unum septem oculi sunt ecce ego celabo sculpturam ejus ait Dominus exercituum et auferam iniquitatem terræ illius in die una (Prophetia Zachariae 3, 9)