Fundar 3276 Resultados para: Cor
qui facis misericordiam in milibus et reddes iniquitatem patrum in sinu filiorum eorum post eos fortissime magne potens Dominus exercituum nomen tibi (Liber Ieremiae 32, 18)
et ædificaverunt excelsa Baal quæ sunt in valle filii Ennom ut initiarent filios suos et filias suas Moloch quod non mandavi eis nec ascendit in cor meum ut facerent abominationem hanc et in peccatum deducerent Judam (Liber Ieremiae 32, 35)
et dabo eis cor unum et viam unam ut timeant me universis diebus et bene sit eis et filiis eorum post eos (Liber Ieremiae 32, 39)
et feriam eis pactum sempiternum et non desinam eis benefacere et timorem meum dabo in corde eorum ut non recedant a me (Liber Ieremiae 32, 40)
et lætabor super eis cum bene eis fecero et plantabo eos in terra ista in veritate in toto corde meo et in tota anima mea (Liber Ieremiae 32, 41)
hæc dicit Dominus adhuc audietur in loco isto quem vos dicitis esse desertum eo quod non sit homo et jumentum in civitatibus Juda et foris Hierusalem quæ desolatæ sunt absque homine et absque habitatore et absque pecore (Liber Ieremiae 33, 10)
vox gaudii et vox lætitiæ vox sponsi et vox sponsæ vox dicentium confitemini Domino exercituum quoniam bonus Dominus quoniam in æternum misericordia ejus et portantium vota in domum Domini reducam enim conversionem terræ sicut a principio dicit Dominus (Liber Ieremiae 33, 11)
numquid non vidisti quid populus hic locutus sit dicens duæ cognationes quas elegerat Dominus abiectæ sunt et populum meum despexerunt eo quod non sit ultra gens coram eis (Liber Ieremiae 33, 24)
et dabo eos in manu inimicorum suorum et in manu quærentium animam eorum et erit morticinum eorum in escam volucribus cæli et bestiis terræ (Liber Ieremiae 34, 20)
et Sedeciam regem Juda et principes ejus dabo in manu inimicorum suorum et in manu quærentium animam eorum et in manu exercituum regis Babylonis qui recesserunt a vobis (Liber Ieremiae 34, 21)
et posui coram filiis domus Rechabitarum scyphos plenos vino et calices et dixi ad eos bibite vinum (Liber Ieremiae 35, 5)
rex autem sedebat in domo hiemali in mense nono et posita erat arula coram eo plena prunis (Liber Ieremiae 36, 22)