Fundar 797 Resultados para: Contra
die autem tertio induta est Hester regalibus vestimentis et stetit in atrio domus regiæ quod erat interius contra basilicam regis at ille sedebat super solium in consistorio palatii contra ostium domus (Liber Esther 5, 1)
cumque vidisset Hester reginam stantem placuit oculis ejus et extendit contra eam virgam auream quam tenebat manu quæ accedens osculata est summitatem virgæ ejus (Liber Esther 5, 2)
nec his contenta procidit ad pedes regis flevitque et locuta ad eum oravit ut malitiam Aman Agagitæ et machinationes ejus pessimas quas excogitaverat contra Judæos juberet irritas fieri (Liber Esther 8, 3)
congregatique sunt per singulas civitates oppida et loca ut extenderent manum contra inimicos et persecutores suos nullusque ausus est resistere eo quod omnes populos magnitudinis eorum formido penetrarat (Liber Esther 9, 2)
Aman enim filius Amadathi stirpis Agag hostis et adversarius Judæorum cogitavit contra eos malum ut occideret illos atque deleret et misit phur quod nostra lingua vertitur in sortem (Liber Esther 9, 24)
et postea ingressa est Hester ad regem obsecrans ut conatus ejus litteris regis irriti fierent et malum quod contra Judæos cogitaverat reverteretur in caput ejus denique et ipsum et filios ejus adfixerunt cruci (Liber Esther 9, 25)
in omnibus his non peccavit Job neque stultum quid contra Deum locutus est (Liber Iob 1, 22)
quia sagittæ Domini in me sunt quarum indignatio ebibit spiritum meum et terrores Domini militant contra me (Liber Iob 6, 4)
instauras testes tuos contra me et multiplicas iram tuam adversum me et pœnæ militant in me (Liber Iob 10, 17)
contra folium quod vento rapitur ostendis potentiam tuam et stipulam siccam persequeris (Liber Iob 13, 25)
scribis enim contra me amaritudines et consumere me vis peccatis adulescentiæ meæ (Liber Iob 13, 26)
quid tumet contra Deum spiritus tuus ut proferas de ore hujuscemodi sermones (Liber Iob 15, 13)
