Fundar 990 Resultados para: Christus Filius Dei
tradidi enim vobis in primis quod et accepi quoniam Christus mortuus est pro peccatis nostris secundum scripturas (Epistula I ad Corinthios 15, 3)
si autem Christus prædicatur quod resurrexit a mortuis quomodo quidam dicunt in vobis quoniam resurrectio mortuorum non est (Epistula I ad Corinthios 15, 12)
si autem resurrectio mortuorum non est neque Christus resurrexit (Epistula I ad Corinthios 15, 13)
si autem Christus non resurrexit inanis est ergo prædicatio nostra inanis est et fides vestra (Epistula I ad Corinthios 15, 14)
nam si mortui non resurgunt neque Christus resurrexit (Epistula I ad Corinthios 15, 16)
quod si Christus non resurrexit vana est fides vestra adhuc enim estis in peccatis vestris (Epistula I ad Corinthios 15, 17)
nunc autem Christus resurrexit a mortuis primitiæ dormientium (Epistula I ad Corinthios 15, 20)
unusquisque autem in suo ordine primitiæ Christus deinde hii qui sunt Christi in adventu ejus (Epistula I ad Corinthios 15, 23)
cum autem subiecta fuerint illi omnia tunc ipse Filius subiectus erit illi qui sibi subiecit omnia ut sit Deus omnia in omnibus (Epistula I ad Corinthios 15, 28)
Dei enim Filius Jesus Christus qui in vobis per nos prædicatus est per me et Silvanum et Timotheum non fuit est et non sed est in illo fuit (Epistula II ad Corinthios 1, 19)
vosmet ipsos temptate si estis in fide ipsi vos probate an non cognoscitis vos ipsos quia Christus Jesus in vobis est nisi forte reprobi estis (Epistula II ad Corinthios 13, 5)
quod si quærentes justificari in Christo inventi sumus et ipsi peccatores numquid Christus peccati minister est absit (Epistula ad Galatas 2, 17)