Fundar 170 Resultados para: Castra

  • spoliabitur prioribus vestimentis indutusque aliis efferet eos extra castra et in loco mundissimo usque ad favillam consumi faciet (Liber Leviticus 6, 11)

  • vitulum cum pelle carnibus et fimo cremans extra castra sicut præceperat Dominus (Liber Leviticus 8, 17)

  • carnes vero et pellem ejus extra castra conbusit igni (Liber Leviticus 9, 11)

  • vocatis autem Moses Misaël et Elsaphan filios Ozihel patrui Aaron ait ad eos ite et colligite fratres vestros de conspectu sanctuarii et asportate extra castra (Liber Leviticus 10, 4)

  • omni tempore quo leprosus est et inmundus solus habitabit extra castra (Liber Leviticus 13, 46)

  • cumque laverit homo vestimenta sua radet omnes pilos corporis et lavabitur aqua purificatusque ingredietur castra ita dumtaxat ut maneat extra tabernaculum suum septem diebus (Liber Leviticus 14, 8)

  • ille vero qui dimiserit caprum emissarium lavabit vestimenta sua et corpus aqua et sic ingredietur in castra (Liber Leviticus 16, 26)

  • vitulum autem et hircum qui pro peccato fuerant immolati et quorum sanguis inlatus est ut in sanctuario expiatio conpleretur asportabunt foras castra et conburent igni tam pelles quam carnes eorum et fimum (Liber Leviticus 16, 27)

  • et quicumque conbuserit ea lavabit vestimenta sua et carnem aqua et sic ingredietur in castra (Liber Leviticus 16, 28)

  • homo quilibet de domo Israël si occiderit bovem aut ovem sive capram in castris vel extra castra (Liber Leviticus 17, 3)

  • dicens educ blasphemum extra castra et ponant omnes qui audierunt manus suas super caput ejus et lapidet eum populus universus (Liber Leviticus 24, 14)

  • locutusque est Moses ad filios Israël et eduxerunt eum qui blasphemaverat extra castra ac lapidibus oppresserunt feceruntque filii Israël sicut præceperat Dominus Mosi (Liber Leviticus 24, 23)


“O grau sublime da humildade é não só reconhecer a abnegação, mas amá-la.” São Padre Pio de Pietrelcina