Fundar 24 Resultados para: Carissimi

  • hanc ecce vobis carissimi secundam scribo epistulam in quibus excito vestram in commonitione sinceram mentem (Epistula II Petri 3, 1)

  • unum vero hoc non lateat vos carissimi quia unus dies apud Dominum sicut mille anni et mille anni sicut dies unus (Epistula II Petri 3, 8)

  • propter quod carissimi hæc expectantes satis agite inmaculati et inviolati ei inveniri in pace (Epistula II Petri 3, 14)

  • carissimi non mandatum novum scribo vobis sed mandatum vetus quod habuistis ab initio mandatum vetus est verbum quod audistis (Epistula I Ioannis 2, 7)

  • carissimi nunc filii Dei sumus et nondum apparuit quid erimus scimus quoniam cum apparuerit similes ei erimus quoniam videbimus eum sicuti est (Epistula I Ioannis 3, 2)

  • carissimi si cor non reprehenderit nos fiduciam habemus ad Deum (Epistula I Ioannis 3, 21)

  • carissimi nolite omni spiritui credere sed probate spiritus si ex Deo sint quoniam multi pseudoprophetæ exierunt in mundum (Epistula I Ioannis 4, 1)

  • carissimi diligamus invicem quoniam caritas ex Deo est et omnis qui diligit ex Deo natus est et cognoscit Deum (Epistula I Ioannis 4, 7)

  • carissimi si sic Deus dilexit nos et nos debemus alterutrum diligere (Epistula I Ioannis 4, 11)

  • carissimi omnem sollicitudinem faciens scribendi vobis de communi vestra salute necesse habui scribere vobis deprecans supercertari semel traditæ sanctis fidei (Epistula Iudae 1, 3)

  • vos autem carissimi memores estote verborum quæ prædicta sunt ab apostolis Domini nostri Jesu Christi (Epistula Iudae 1, 17)

  • vos autem carissimi superædificantes vosmet ipsos sanctissimæ vestræ fidei in Spiritu Sancto orantes (Epistula Iudae 1, 20)


“A caridade é o metro com o qual o Senhor nos julgará.” São Padre Pio de Pietrelcina