Fundar 28 Resultados para: Calicem
respondens autem Jesus dixit nescitis quid petatis potestis bibere calicem quem ego bibiturus sum dicunt ei possumus (Evangelium secundum Matthaeum 20, 22)
ait illis calicem quidem meum bibetis sedere autem ad dexteram meam et sinistram non est meum dare vobis sed quibus paratum est a Patre meo (Evangelium secundum Matthaeum 20, 23)
et accipiens calicem gratias egit et dedit illis dicens bibite ex hoc omnes (Evangelium secundum Matthaeum 26, 27)
quisquis enim potum dederit vobis calicem aquæ in nomine meo quia Christi estis amen dico vobis non perdet mercedem suam (Evangelium secundum Marcum 9, 40)
Jesus autem ait eis nescitis quid petatis potestis bibere calicem quem ego bibo aut baptismum quo ego baptizor baptizari (Evangelium secundum Marcum 10, 38)
at illi dixerunt ei possumus Jesus autem ait eis calicem quidem quem ego bibo bibetis et baptismum quo ego baptizor baptizabimini (Evangelium secundum Marcum 10, 39)
et dixit Abba Pater omnia possibilia tibi sunt transfer calicem hunc a me sed non quod ego volo sed quod tu (Evangelium secundum Marcum 14, 36)
similiter et calicem postquam cenavit dicens hic est calix novum testamentum in sanguine meo quod pro vobis funditur (Evangelium secundum Lucam 22, 20)
dicens Pater si vis transfer calicem istum a me verumtamen non mea voluntas sed tua fiat (Evangelium secundum Lucam 22, 42)
dixit ergo Jesus Petro mitte gladium in vaginam calicem quem dedit mihi Pater non bibam illum (Evangelium secundum Ioannem 18, 11)
calicem benedictionis cui benedicimus nonne communicatio sanguinis Christi est et panis quem frangimus nonne participatio corporis Domini est (Epistula I ad Corinthios 10, 16)
sed quæ immolant gentes dæmoniis immolant et non Deo nolo autem vos socios fieri dæmoniorum non potestis calicem Domini bibere et calicem dæmoniorum (Epistula I ad Corinthios 10, 20)