Fundar 165 Resultados para: Cælum

  • en Domini Dei tui cælum est et cælum cæli terra et omnia quæ in ea sunt (Liber Deuteronomii 10, 14)

  • iratusque Dominus claudat cælum et pluviæ non descendant nec terra det germen suum pereatisque velociter de terra optima quam Dominus daturus est vobis (Liber Deuteronomii 11, 17)

  • ut multiplicentur dies tui et filiorum tuorum in terra quam juravit Dominus patribus tuis ut daret eis quamdiu cælum inminet terræ (Liber Deuteronomii 11, 21)

  • aperiet Dominus thesaurum suum optimum cælum ut tribuat pluviam terræ tuæ in tempore suo benedicet cunctis operibus manuum tuarum et fenerabis gentibus multis et ipse a nullo fenus accipies (Liber Deuteronomii 28, 12)

  • sit cælum quod supra te est æneum et terra quam calcas ferrea (Liber Deuteronomii 28, 23)

  • nec in cælo situm ut possis dicere quis nostrum ad cælum valet conscendere ut deferat illud ad nos et audiamus atque opere conpleamus (Liber Deuteronomii 30, 12)

  • testes invoco hodie cælum et terram quod proposuerim vobis vitam et mortem bonum et malum benedictionem et maledictionem elige ergo vitam ut et tu vivas et semen tuum (Liber Deuteronomii 30, 19)

  • congregate ad me omnes majores natu per tribus vestras atque doctores et loquar audientibus eis sermones istos et invocabo contra eos cælum et terram (Liber Deuteronomii 31, 28)

  • levabo ad cælum manum meam et dicam vivo ego in æternum (Liber Deuteronomii 32, 40)

  • viri autem civitatis qui persequebantur Josue respicientes et videntes fumum urbis ad cælum usque conscendere non potuerunt ultra huc illucque diffugere præsertim cum hii qui simulaverant fugam et tendebant ad solitudinem contra persequentes fortissime restitissent (Liber Iosue 8, 20)

  • cumque ascenderet flamma altaris in cælum angelus Domini in flamma pariter ascendit quod cum vidisset Manue et uxor ejus proni ceciderunt in terram (Liber Iudicum 13, 20)

  • fiebat enim pavor mortis in singulis urbibus et gravissima valde manus Dei viri quoque qui mortui non fuerant percutiebantur in secretiori parte natium et ascendebat ululatus uniuscujusque civitatis in cælum (Liber I Samuelis 5, 12)


“Quanto mais te deixares enraizar na santa humildade, tanto mais íntima será a comunicação da tua alma com Deus”. São Padre Pio de Pietrelcina