Fundar 12 Resultados para: Barac

  • quæ misit et vocavit Barac filium Abinœm de Cedes Nepthalim dixitque ad eum præcepit tibi Dominus Deus Israël vade et duc exercitum in montem Thabor tollesque tecum decem milia pugnatorum de filiis Nepthalim et de filiis Zabulon (Liber Iudicum 4, 6)

  • dixitque ad eam Barac si venis mecum vadam si nolueris venire non pergam (Liber Iudicum 4, 8)

  • quæ dixit ad eum ibo quidem tecum sed in hac vice tibi victoria non reputabitur quia in manu mulieris tradetur Sisara surrexit itaque Debbora et perrexit cum Barac in Cedes (Liber Iudicum 4, 9)

  • nuntiatumque est Sisaræ quod ascendisset Barac filius Abinœm in montem Thabor (Liber Iudicum 4, 12)

  • dixitque Debbora ad Barac surge hæc est enim dies in qua tradidit Dominus Sisaram in manus tuas en ipse ductor est tuus descendit itaque Barac de monte Thabor et decem milia pugnatorum cum eo (Liber Iudicum 4, 14)

  • perterruitque Dominus Sisaram et omnes currus ejus universamque multitudinem in ore gladii ad conspectum Barac in tantum ut Sisara de curru desiliens pedibus fugeret (Liber Iudicum 4, 15)

  • et Barac persequeretur fugientes currus et exercitum usque ad Aroseth gentium et omnis hostium multitudo usque ad internicionem caderet (Liber Iudicum 4, 16)

  • et ecce Barac sequens Sisaram veniebat egressaque Jaël in occursum ejus dixit ei veni et ostendam tibi virum quem quæris qui cum intrasset ad eam vidit Sisaram jacentem mortuum et clavum infixum in tempore ejus (Liber Iudicum 4, 22)

  • cecineruntque Debbora et Barac filius Abinœm in die illo dicentes (Liber Iudicum 5, 1)

  • surge surge Debbora surge surge et loquere canticum surge Barac et adprehende captivos tuos fili Abinœm (Liber Iudicum 5, 12)

  • duces Isachar fuere cum Debbora et Barac vestigia sunt secuti qui quasi in præceps ac baratrum se discrimini dedit diviso contra se Ruben magnanimorum repperta contentio est (Liber Iudicum 5, 15)

  • et quid adhuc dicam deficiet enim me tempus enarrantem de Gedeon Barac Samson Jepthæ David et Samuhel et prophetis (Epistula ad Hebraeos 11, 32)


“Comunguemos com santo temor e com grande amor.” São Padre Pio de Pietrelcina